| LIBER XIII | |
| Consedere duces et vulgi stante corona | 13.1 |
| surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax, | |
| utque erat inpatiens irae, Sigeia torvo | |
| litora respexit classemque in litore vultu | |
| intendensque manus 'agimus, pro Iuppiter!' inquit | 5 |
| 'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes! | |
| at non Hectoreis dubitavit cedere flammis, | |
| quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi. | |
| tutius est igitur fictis contendere verbis, | |
| quam pugnare manu, sed nec mihi dicere promptum, | 10 |
| nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci | |
| inque acie valeo, tantum valet iste loquendo. | |
| nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, | |
| esse reor: vidistis enim; sua narret Ulixes, | |
| quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est! | 15 |
| praemia magna peti fateor; sed demit honorem | |
| aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum, | |
| sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes; | |
| iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius, | |
| quod, cum victus erit, mecum certasse feretur. | 20 |
| 'Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, | |
| nobilitate potens essem, Telamone creatus, | |
| moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit | |
| litoraque intravit Pagasaea Colcha carina; | |
| Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic | 25 |
| reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget; | |
| Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur | |
| Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax. | |
| nec tamen haec series in causam prosit, Achivi, | |
| si mihi cum magno non est communis Achille: | 30 |
| frater erat, fraterna peto! quid sanguine cretus | |
| Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi | |
| inseris Aeacidis alienae nomina gentis? |