| 'An quod in arma prior nulloque sub indice veni, | 13.34 |
| arma neganda mihi, potiorque videbitur ille, | 35 |
| ultima qui cepit detractavitque furore | |
| militiam ficto, donec sollertior isto | |
| sed sibi inutilior timidi commenta retexit | |
| Naupliades animi vitataque traxit ad arma? | |
| optima num sumat, quia sumere noluit ulla: | 40 |
| nos inhonorati et donis patruelibus orbi, | |
| obtulimus quia nos ad prima pericula, simus? | |
| 'Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset, | |
| nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces | |
| hortator scelerum! non te, Poeantia proles, | 45 |
| expositum Lemnos nostro cum crimine haberet! | |
| qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris | |
| saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris, | |
| quae meruit, quae, si di sunt, non vana precaris. | |
| et nunc ille eadem nobis iuratus in arma, | 50 |
| heu! pars una ducum, quo successore sagittae | |
| Herculis utuntur, fractus morboque fameque | |
| velaturque aliturque avibus, volucresque petendo | |
| debita Troianis exercet spicula fatis. | |
| ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixem; | 55 |
| mallet et infelix Palamedes esse relictus, | |
| [viveret aut certe letum sine crimine haberet] | |
| quem male convicti nimium memor iste furoris | |
| prodere rem Danaam finxit fictumque probavit | |
| crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum. | 60 |
| ergo aut exilio vires subduxit Achivis, | |
| aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes! | |
| 'Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, | |
| haut tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen | |
| esse rear nullum; qui cum inploraret Ulixem | 65 |
| vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, | |
| proditus a socio est; non haec mihi crimina fingi | |
| scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum | |
| corripuit trepidoque fugam exprobravit amico. | |
| aspiciunt oculis superi mortalia iustis! | 70 |
| en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit, | |
| sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse. | |
| conclamat socios: adsum videoque trementem | |
| pallentemque metu et trepidantem morte futura; | |
| opposui molem clipei texique iacentem | 75 |
| servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem. | |
| si perstas certare, locum redeamus in illum: | |
| redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem | |
| post clipeumque late et mecum contende sub illo! | |
| at postquam eripui, cui standi vulnera vires | 80 |
| non dederant, nullo tardatus vulnere fugit. |