| 'Hector adest secumque deos in proelia ducit, | 13.82 |
| quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe, | |
| sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris. | |
| hunc ego sanguineae successu caedis ovantem | 85 |
| eminus ingenti resupinum pondere fudi, | |
| hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus | |
| sustinui: sortemque meam vovistis, Achivi, | |
| et vestrae valuere preces. si quaeritis huius | |
| fortunam pugnae, non sum superatus ab illo. | 90 |
| ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque | |
| in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes? | |
| nempe ego mille meo protexi pectore puppes, | |
| spem vestri reditus: date pro tot navibus arma. | |
| 'Quodsi vera licet mihi dicere, quaeritur istis | 95 |
| quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra est, | |
| atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur. | |
| conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona | |
| Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum: | |
| luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto; | 100 |
| si semel ista datis meritis tam vilibus arma, | |
| dividite, et pars sit maior Diomedis in illis. | |
| 'Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis | |
| rem gerit et furtis incautum decipit hostem? | |
| ipse nitor galeae claro radiantis ab auro | 105 |
| insidias prodet manifestabitque latentem; | |
| sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex | |
| pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque | |
| Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis, | |
| nec clipeus vasti caelatus imagine mundi | 110 |
| conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae: | |
| debilitaturum quid te petis, inprobe, munus, | |
| quod tibi si populi donaverit error Achivi, | |
| cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste, | |
| et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, | 115 |
| tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti? | |
| adde quod iste tuus, tam raro proelia passus, | |
| integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo | |
| mille patet plagis, novus est successor habendus. |