| 'Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo! | 13.120 |
| arma viri fortis medios mittantur in hostes: | |
| inde iubete peti et referentem ornate relatis.' | |
| Finierat Telamone satus, vulgique secutum | |
| ultima murmur erat, donec Laertius heros | |
| adstitit atque oculos paulum tellure moratos | 125 |
| sustulit ad proceres exspectatoque resolvit | |
| ora sono, neque abest facundis gratia dictis. | |
| 'Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, | |
| non foret ambiguus tanti certaminis heres, | |
| tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille, | 130 |
| quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt | |
| fata,' (manuque simul veluti lacrimantia tersit | |
| lumina) 'quis magno melius succedat Achilli, | |
| quam per quem magnus Danais successit Achilles? | |
| huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur, | 135 |
| neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, | |
| profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est, | |
| quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est, | |
| invidia careat, bona nec sua quisque recuset. | |
| 'Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, | 140 |
| vix ea nostra voco, sed enim, quia rettulit Aiax | |
| esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor | |
| Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo: | |
| nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi, | |
| Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exul; | 145 |
| est quoque per matrem Cyllenius addita nobis | |
| altera nobilitas: deus est in utroque parente. | |
| sed neque materno quod sum generosior ortu, | |
| nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, | |
| proposita arma peto: meritis expendite causam, | 150 |
| dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, | |
| Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo, | |
| sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis! | |
| aut si proximitas primusque requiritur heres, | |
| est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi: | 155 |
| quis locus Aiaci? Pthiam haec Scyrumve ferantur! | |
| nec minus est isto Teucer patruelis Achilli: | |
| num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa? | |
| ergo, operum quoniam nudum certamen habetur, | |
| plura quidem feci, quam quae conprendere dictis | 160 |
| in promptu mihi sit, rerum tamen ordine ducar. |