| 'Praescia venturi genetrix Nereia leti | 13.162 |
| dissimulat cultu natum, et deceperat omnes, | |
| in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis: | |
| arma ego femineis animum motura virilem | 165 |
| mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros | |
| virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti | |
| "nate dea," dixi "tibi se peritura reservant | |
| Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?" | |
| iniecique manum fortemque ad fortia misi. | 170 |
| ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta | |
| pugnantem domui, victum orantemque refeci; | |
| quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon, | |
| me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, | |
| et Scyrum cepisse; mea concussa putate | 175 |
| procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra, | |
| utque alios taceam, qui saevum perdere posset | |
| Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector! | |
| illis haec armis, quibus est inventus Achilles, | |
| arma peto: vivo dederam, post fata reposco. | 180 |
| 'Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes, | |
| Aulidaque Euboicam conplerunt mille carinae, | |
| exspectata diu, nulla aut contraria classi | |
| flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes | |
| inmeritam saevae natam mactare Dianae. | 185 |
| denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis | |
| atque in rege tamen pater est, ego mite parentis | |
| ingenium verbis ad publica commoda verti: | |
| hanc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides) | |
| difficilem tenui sub iniquo iudice causam. | 190 |
| hunc tamen utilitas populi fraterque datique | |
| summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset; | |
| mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu | |
| decipienda fuit, quo si Telamonius isset, | |
| orba suis essent etiam nunc lintea ventis. | 195 |