'Mittor et Iliacas audax orator ad arces, 13.196
visaque et intrata est altae mihi curia Troiae,
plenaque adhuc erat illa viris; interritus egi
quam mihi mandarat communem Graecia causam
accusoque Parin praedamque Helenamque reposco 200
et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum;
at Paris et fratres et qui rapuere sub illo,
vix tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas,
primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.
  'Longa referre mora est, quae consilioque manuque 205
utiliter feci spatiosi tempore belli.
post acies primas urbis se moenibus hostes
continuere diu, nec aperti copia Martis
ulla fuit; decimo demum pugnavimus anno:
quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti? 210
quis tuus usus erat? nam si mea facta requiris,
hostibus insidior, fossa munimina cingo,
consolor socios, ut longi taedia belli
mente ferant placida, doceo, quo simus alendi
armandique modo, mittor, quo postulat usus. 215
  'Ecce Iovis monitu deceptus imagine somni
rex iubet incepti curam dimittere belli;
ille potest auctore suam defendere vocem:
non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat,
quodque potest, pugnet! cur non remoratur ituros? 220
cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur?
non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti.
quid, quod et ipse fugit? vidi, puduitque videre,
cum tu terga dares inhonestaque vela parares;
nec mora, "quid facitis? quae vos dementia" dixi 225
"concitat, o socii, captam dimittere Troiam,
quidque domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?"
talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum
fecerat, aversos profuga de classe reduxi.
convocat Atrides socios terrore paventes: 230
nec Telamoniades etiamnunc hiscere quicquam
audet, at ausus erat reges incessere dictis
Thersites etiam, per me haut inpune protervis!
erigor et trepidos cives exhortor in hostem
amissamque mea virtutem voce repono. 235
tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri
fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.