| 'Denique de Danais quis te laudatve petitve? | 13.238 |
| at sua Tydides mecum communicat acta, | |
| me probat et socio semper confidit Ulixe. | 240 |
| est aliquid, de tot Graiorum milibus unum | |
| a Diomede legi! nec me sors ire iubebat: | |
| sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo | |
| ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona | |
| interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi | 245 |
| prodere et edidici, quid perfida Troia pararet. | |
| omnia cognoram nec, quod specularer, habebam | |
| et iam promissa poteram cum laude reverti: | |
| haut contentus eo petii tentoria Rhesi | |
| inque suis ipsum castris comitesque peremi | 250 |
| atque ita captivo, victor votisque potitus, | |
| ingredior curru laetos imitante triumphos; | |
| cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis, | |
| arma negate mihi, fueritque benignior Aiax. | |
| quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro | 255 |
| devastata meo? cum multo sanguine fudi | |
| Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque | |
| Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque | |
| exitioque dedi cum Chersidamante Thoona | |
| et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum | 260 |
| quique minus celebres nostra sub moenibus urbis | |
| procubuere manu. sunt et mihi vulnera, cives, | |
| ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis, | |
| aspicite! en' vestemque manu diduxit et 'haec sunt | |
| pectora semper' ait 'vestris exercita rebus! | 265 |
| at nihil inpendit per tot Telamonius annos | |
| sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus! | |
| 'Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga | |
| arma tulisse refert contra Troasque Iovemque? | |
| confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne | 270 |
| detractare meum est), sed ne communia solus | |
| occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem, | |
| reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis | |
| Troas ab arsuris cum defensore carinis. | |
| ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis | 275 |
| se putat, oblitus regisque ducumque meique, | |
| nonus in officio et praelatus munere sortis. | |
| sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae | |
| quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo! |