| 'Me miserum, quanto cogor meminisse dolore | 13.280 |
| temporis illius, quo, Graium murus, Achilles | |
| procubuit! nec me lacrimae luctusque timorque | |
| tardarunt, quin corpus humo sublime referrem: | |
| his umeris, his inquam, umeris ego corpus Achillis | |
| et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro. | 285 |
| sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires, | |
| est animus certe vestros sensurus honores: | |
| scilicet idcirco pro nato caerula mater | |
| ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, | |
| artis opus tantae, rudis et sine pectore miles | 290 |
| indueret? neque enim clipei caelamina novit, | |
| Oceanum et terras cumque alto sidera caelo | |
| Pleiadasque Hyadasque inmunemque aequoris Arcton | |
| diversosque orbes nitidumque Orionis ensem. | |
| [postulat, ut capiat, quae non intellegit, arma!] | 295 |
| 'Quid, quod me duri fugientem munera belli | |
| arguit incepto serum accessisse labori | |
| nec se magnanimo maledicere sentit Achilli? | |
| si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo; | |
| si mora pro culpa est, ego sum maturior illo. | 300 |
| me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem, | |
| primaque sunt illis data tempora, cetera vobis: | |
| haut timeo, si iam nequeam defendere, crimen | |
| cum tanto commune viro: deprensus Ulixis | |
| ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes. | 305 |
| 'Neve in me stolidae convicia fundere linguae | |
| admiremur eum, vobis quoque digna pudore | |
| obicit. an falso Palameden crimine turpe | |
| accusasse mihi, vobis damnasse decorum est? | |
| sed neque Naupliades facinus defendere tantum | 310 |
| tamque patens valuit, nec vos audistis in illo | |
| crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant. |