| Troades excipiunt deploratosque recensent | 13.481 |
| Priamidas et quot dederit domus una cruores, | |
| teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx, | |
| regia dicta parens, Asiae florentis imago, | |
| nunc etiam praedae mala sors; quam victor Ulixes | 485 |
| esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu | |
| edideras: dominum matri vix repperit Hector! | |
| quae corpus conplexa animae tam fortis inane, | |
| quas totiens patriae dederat natisque viroque, | |
| huic quoque dat lacrimas; lacrimas in vulnera fundit | 490 |
| osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit | |
| canitiemque suam concretam sanguine vellens | |
| plura quidem, sed et haec laniato pectore, dixit: | |
| 'nata, tuae—quid enim superest?—dolor ultime matris, | |
| nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, vulnus: | 495 |
| en, ne perdiderim quemquam sine caede meorum, | |
| tu quoque vulnus habes; at te, quia femina, rebar | |
| a ferro tutam: cecidisti et femina ferro, | |
| totque tuos idem fratres, te perdidit idem, | |
| exitium Troiae nostrique orbator, Achilles; | 500 |
| at postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis, | |
| nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles: | |
| nunc quoque mi metuendus erat; cinis ipse sepulti | |
| in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem: | |
| Aeacidae fecunda fui! iacet Ilion ingens, | 505 |
| eventuque gravi finita est publica clades, | |
| sed finita tamen; soli mihi Pergama restant. | |
| in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum, | |
| tot generis natisque potens nuribusque viroque | |
| nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum, | 510 |
| Penelopae munus, quae me data pensa trahentem | |
| matribus ostendens Ithacis "haec Hectoris illa est | |
| clara parens, haec est" dicet "Priameia coniunx," | |
| postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas | |
| maternos luctus, hostilia busta piasti! | 515 |
| inferias hosti peperi! quo ferrea resto? | |
| quidve moror? quo me servas, annosa senectus? | |
| quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam, | |
| vivacem differtis anum? quis posse putaret | |
| felicem Priamum post diruta Pergama dici? | 520 |
| felix morte sua est! nec te, mea nata, peremptam | |
| adspicit et vitam pariter regnumque reliquit. | |
| at, puto, funeribus dotabere, regia virgo, | |
| condeturque tuum monumentis corpus avitis! | |
| non haec est fortuna domus: tibi munera matris | 525 |
| contingent fletus peregrinaeque haustus harenae! | |
| omnia perdidimus: superest, cur vivere tempus | |
| in breve sustineam, proles gratissima matri, | |
| nunc solus, quondam minimus de stirpe virili, | |
| has datus Ismario regi Polydorus in oras. | 530 |
| quid moror interea crudelia vulnera lymphis | |
| abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?' |