| 'Ultima iam passi comites belloque fretoque | 14.483 |
| deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon | |
| fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper, | 485 |
| "quid superest, quod iam patientia vestra recuset | |
| ferre, viri?" dixit "quid habet Cytherea, quod ultra, | |
| velle puta, faciat? nam dum peiora timentur, | |
| est in vota locus: sors autem ubi pessima rerum, | |
| sub pedibus timor est securaque summa malorum. | 490 |
| audiat ipsa licet, licet, ut facit, oderit omnes | |
| sub Diomede viros, odium tamen illius omnes | |
| spernimus: haud magno stat magna potentia nobis." | |
| talibus inritans Venerem Pleuronius Acmon | |
| instimulat verbis veteremque resuscitat iram. | 495 |
| dicta placent paucis, numeri maioris amici | |
| Acmona conripimus; cui respondere volenti | |
| vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque | |
| in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur | |
| pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas | 500 |
| accipiunt, cubitique leves sinuantur in alas; | |
| magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu | |
| indurata rigent finemque in acumine ponunt. | |
| hunc Lycus, hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus, | |
| hunc miratur Abas, et dum mirantur, eandem | 505 |
| accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior | |
| subvolat et remos plausis circumvolat alis: | |
| si volucrum quae sit subitarum forma requiris, | |
| ut non cycnorum, sic albis proxima cygnis. | |
| vix equidem has sedes et Iapygis arida Dauni | 510 |
| arva gener teneo minima cum parte meorum.' | |
| Hactenus Oenides, Venulus Calydonia regna | |
| Peucetiosque sinus Messapiaque arva relinquit. | |
| in quibus antra videt, quae, multa nubila silva | |
| et levibus cannis latitantia semicaper Pan | 515 |
| nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae. | |
| Apulus has illa pastor regione fugatas | |
| terruit et primo subita formidine movit, | |
| mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem, | |
| ad numerum motis pedibus duxere choreas; | 520 |
| inprobat has pastor saltuque imitatus agresti | |
| addidit obscenis convicia rustica dictis, | |
| nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor: | |
| arbor enim est, sucoque licet cognoscere mores. | |
| quippe notam linguae bacis oleaster amaris | 525 |
| exhibet: asperitas verborum cessit in illa. |