| Spes erat, in nymphas animata classe marinas | 14.566 |
| posse metu monstri Rutulum desistere bello: | |
| perstat, habetque deos pars utraque, quodque deorum est | |
| instar, habent animos; nec iam dotalia regna, | |
| nec sceptrum soceri, nec te, Lavinia virgo, | 570 |
| sed vicisse petunt deponendique pudore | |
| bella gerunt, tandemque Venus victricia nati | |
| arma videt, Turnusque cadit: cadit Ardea, Turno | |
| sospite dicta potens; quam postquam barbarus ignis | |
| abstulit et tepida latuerunt tecta favilla, | 575 |
| congerie e media tum primum cognita praepes | |
| subvolat et cineres plausis everberat alis. | |
| et sonus et macies et pallor et omnia, captam | |
| quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa | |
| urbis, et ipsa suis deplangitur Ardea pennis. | 580 |
| Iamque deos omnes ipsamque Aeneia virtus | |
| Iunonem veteres finire coegerat iras, | |
| cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli, | |
| tempestivus erat caelo Cythereius heros. | |
| ambieratque Venus superos colloque parentis | 585 |
| circumfusa sui 'numquam mihi' dixerat 'ullo | |
| tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto, | |
| Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro | |
| fecit avum, quamvis parvum des, optime, numen, | |
| dummodo des aliquod! satis est inamabile regnum | 590 |
| adspexisse semel, Stygios semel isse per amnes.' | |
| adsensere dei, nec coniunx regia vultus | |
| inmotos tenuit placatoque adnuit ore; | |
| tum pater 'estis' ait 'caelesti munere digni, | |
| quaeque petis pro quoque petis: cape, nata, quod optas!' | 595 |
| fatus erat: gaudet gratesque agit illa parenti | |
| perque leves auras iunctis invecta columbis | |
| litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit | |
| in freta flumineis vicina Numicius undis. | |
| hunc iubet Aeneae, quaecumque obnoxia morti, | 600 |
| abluere et tacito deferre sub aequora cursu; | |
| corniger exsequitur Veneris mandata suisque, | |
| quicquid in Aenea fuerat mortale, repurgat | |
| et respersit aquis; pars optima restitit illi. | |
| lustratum genetrix divino corpus odore | 605 |
| unxit et ambrosia cum dulci nectare mixta | |
| contigit os fecitque deum, quem turba Quirini | |
| nuncupat Indigetem temploque arisque recepit. |