'Viderat a veteris generosam sanguine Teucri 14.698
Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus,
viderat et totis perceperat ossibus aestum 700
luctatusque diu, postquam ratione furorem
vincere non potuit, supplex ad limina venit
et modo nutrici miserum confessus amorem,
ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae,
et modo de multis blanditus cuique ministris 705
sollicita petiit propensum voce favorem;
saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis,
interdum madidas lacrimarum rore coronas
postibus intendit posuitque in limine duro
molle latus tristisque serae convicia fecit. 710
saevior illa freto surgente cadentibus Haedis,
durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,
et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur,
spernit et inridet, factisque inmitibus addit
verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem. 715
non tulit impatiens longi tormenta doloris
Iphis et ante fores haec verba novissima dixit:
"vincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem
ulla ferenda mei: laetos molire triumphos
et Paeana voca nitidaque incingere lauru! 720
vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude!
certe aliquid laudare mei cogeris amoris,
quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum.
non tamen ante tui curam excessisse memento
quam vitam geminaque simul mihi luce carendum. 725
nec tibi fama mei ventura est nuntia leti:
ipse ego, ne dubites, adero praesensque videbor,
corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.
si tamen, o superi, mortalia facta videtis,
este mei memores (nihil ultra lingua precari 730
sustinet) et longo facite ut narremur in aevo,
et, quae dempsistis vitae, date tempora famae!"
dixit, et ad postes ornatos saepe coronis
umentes oculos et pallida bracchia tollens,
cum foribus laquei religaret vincula summis, 735
"haec tibi serta placent, crudelis et inpia!" dixit
inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam,
atque onus infelix elisa fauce pependit.
icta pedum motu trepidantum aperire iubentem
visa dedisse sonum est adapertaque ianua factum 740
prodidit, exclamant famuli frustraque levatum
(nam pater occiderat) referunt ad limina matris;
accipit illa sinu conplexaque frigida nati
membra sui postquam miserorum verba parentum
edidit et matrum miserarum facta peregit, 745
funera ducebat mediam lacrimosa per urbem
luridaque arsuro portabat membra feretro.
forte viae vicina domus, qua flebilis ibat
pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures
venit Anaxaretes, quam iam deus ultor agebat. 750
mota tamen "videamus" ait "miserabile funus"
et patulis iniit tectum sublime fenestris
vixque bene inpositum lecto prospexerat Iphin:
deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis
inducto pallore fugit, conataque retro 755
ferre pedes haesit, conata avertere vultus
hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus,
quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum.
neve ea ficta putes, dominae sub imagine signum
servat adhuc Salamis, Veneris quoque nomine templum 760
Prospicientis habet.—quorum memor, o mea, lentos
pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe:
sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat
poma, nec excutiant rapidi florentia venti!'