| Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili | 14.765 |
| edidit, in iuvenem rediit et anilia demit | |
| instrumenta sibi talisque apparuit illi, | |
| qualis ubi oppositas nitidissima solis imago | |
| evicit nubes nullaque obstante reluxit, | |
| vimque parat: sed vi non est opus, inque figura | 770 |
| capta dei nympha est et mutua vulnera sensit. | |
| Proximus Ausonias iniusti miles Amuli | |
| rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis | |
| munere regna capit, festisque Palilibus urbis | |
| moenia conduntur; Tatiusque patresque Sabini | 775 |
| bella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusa | |
| dignam animam poena congestis exuit armis; | |
| inde sati Curibus tacitorum more luporum | |
| ore premunt voces et corpora victa sopore | |
| invadunt portasque petunt, quas obice firmo | 780 |
| clauserat Iliades: unam tamen ipse reclusit | |
| nec strepitum verso Saturnia cardine fecit; | |
| sola Venus portae cecidisse repagula sensit | |
| et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam | |
| dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant | 785 |
| naides Ausoniae gelido rorantia fonte: | |
| has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem | |
| sustinuere deam venasque et flumina fontis | |
| elicuere sui; nondum tamen invia Iani | |
| ora patentis erant, neque iter praecluserat unda: | 790 |
| lurida subponunt fecundo sulphura fonti | |
| incenduntque cavas fumante bitumine venas. | |
| viribus his aliisque vapor penetravit ad ima | |
| fontis, et Alpino modo quae certare rigori | |
| audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis! | 795 |
| flammifera gemini fumant aspergine postes, | |
| portaque nequiquam rigidis promissa Sabinis | |
| fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma | |
| indueret miles; quae postquam Romulus ultro | |
| obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis | 800 |
| corporibus strata estque suis, generique cruorem | |
| sanguine cum soceri permiscuit inpius ensis. | |
| pace tamen sisti bellum nec in ultima ferro | |
| decertare placet Tatiumque accedere regno. |