| Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum, | 15.622 |
| (scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,) | |
| unde Coroniden circumflua Thybridis alti | |
| insula Romuleae sacris adiecerit urbis. | 625 |
| Dira lues quondam Latias vitiaverat auras, | |
| pallidaque exsangui squalebant corpora morbo. | |
| funeribus fessi postquam mortalia cernunt | |
| temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, | |
| auxilium caeleste petunt mediamque tenentes | 630 |
| orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, | |
| utque salutifera miseris succurrere rebus | |
| sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant: | |
| et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetrae | |
| intremuere simul, cortinaque reddidit imo | 635 |
| hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit | |
| 'quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses, | |
| et pete nunc propiore loco: nec Apolline vobis, | |
| qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato. | |
| ite bonis avibus prolemque accersite nostram.' | 640 |
| iussa dei prudens postquam accepere senatus, | |
| quam colat, explorant, iuvenis Phoebeius urbem, | |
| quique petant ventis Epidauria litora, mittunt; | |
| quae simul incurva missi tetigere carina, | |
| concilium Graiosque patres adiere, darentque, | 645 |
| oravere, deum, qui praesens funera gentis | |
| finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes. | |
| dissidet et variat sententia, parsque negandum | |
| non putat auxilium, multi retinere suamque | |
| non emittere opem nec numina tradere suadent: | 650 |
| dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem; | |
| umbraque telluris tenebras induxerat orbi, | |
| cum deus in somnis opifer consistere visus | |
| ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede | |
| esse solet, baculumque tenens agreste sinistra | 655 |
| caesariem longae dextra deducere barbae | |
| et placido tales emittere pectore voces: | |
| 'pone metus! veniam simulacraque nostra relinquam. | |
| hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit, | |
| perspice et usque nota visu, ut cognoscere possis! | 660 |
| vertar in hunc: sed maior ero tantusque videbor, | |
| in quantum verti caelestia corpora debent.' | |
| extemplo cum voce deus, cum voce deoque | |
| somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est. | |
| postera sidereos aurora fugaverat ignes: | 665 |
| incerti, quid agant, proceres ad templa petiti | |
| conveniunt operosa dei, quaque ipse morari | |
| sede velit, signis caelestibus indicet, orant. | |
| vix bene desierant, cum cristis aureus altis | |
| in serpente deus praenuntia sibila misit | 670 |
| adventuque suo signumque arasque foresque | |
| marmoreumque solum fastigiaque aurea movit | |
| pectoribusque tenus media sublimis in aede | |
| constitit atque oculos circumtulit igne micantes: | |
| territa turba pavet, cognovit numina castos | 675 |
| evinctus vitta crines albente sacerdos | |
| et 'deus en, deus est! animis linguisque favete, | |
| quisquis ades!' dixit 'sis, o pulcherrime, visus | |
| utiliter populosque iuves tua sacra colentes!' | |
| quisquis adest, iussum veneratur numen, et omnes | 680 |
| verba sacerdotis referunt geminata piumque | |
| Aeneadae praestant et mente et voce favorem. | |
| adnuit his motisque deus rata pignora cristis | |
| ter repetita dedit vibrata sibila lingua; | |
| tum gradibus nitidis delabitur oraque retro | 685 |
| flectit et antiquas abiturus respicit aras | |
| adsuetasque domos habitataque templa salutat. | |
| inde per iniectis adopertam floribus ingens | |
| serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem | |
| tendit ad incurvo munitos aggere portus. | 690 |
| restitit hic agmenque suum turbaeque sequentis | |
| officium placido visus dimittere vultu | |
| corpus in Ausonia posuit rate: numinis illa | |
| sensit onus, pressa estque dei gravitate carina; | |
| Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro | 695 |
| torta coronatae solvunt retinacula navis. | |
| inpulerat levis aura ratem: deus eminet alte | |
| inpositaque premens puppim cervice recurvam | |
| caeruleas despectat aquas modicisque per aequor | |
| Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu | 700 |
| Italiam tenuit praeterque Lacinia templo | |
| nobilitate deae Scylaceaque litora fertur; | |
| linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis | |
| saxa fugit, dextra praerupta Cocinthia parte, | |
| Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque | 705 |
| evincitque fretum Siculique angusta Pelori | |
| Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla | |
| Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti. | |
| inde legit Capreas promunturiumque Minervae | |
| et Surrentino generosos palmite colles | 710 |
| Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam | |
| Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae. | |
| hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur | |
| Liternum multamque trahens sub gurgite harenam | |
| Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis | 715 |
| Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus | |
| Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude | |
| et tellus Circaea et spissi litoris Antium. | |
| huc ubi veliferam nautae advertere carinam, | |
| (asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes | 720 |
| perque sinus crebros et magna volumina labens | |
| templa parentis init flavum tangentia litus. | |
| aequore placato patrias Epidaurius aras | |
| linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus | |
| litoream tractu squamae crepitantis harenam | 725 |
| sulcat et innixus moderamine navis in alta | |
| puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque | |
| Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit. | |
| huc omnis populi passim matrumque patrumque | |
| obvia turba ruit, quaeque ignes, Troica, servant, | 730 |
| Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant. | |
| quaque per adversas navis cita ducitur undas, | |
| tura super ripas aris ex ordine factis | |
| parte ab utraque sonant et odorant aera fumis, | |
| ictaque coniectos incalfacit hostia cultros. | 735 |
| iamque caput rerum, Romanam intraverat urbem: | |
| erigitur serpens summoque acclinia malo | |
| colla movet sedesque sibi circumspicit aptas. | |
| scinditur in geminas partes circumfluus amnis | |
| (Insula nomen habet) laterumque a parte duorum | 740 |
| porrigit aequales media tellure lacertos: | |
| huc se de Latia pinu Phoebeius anguis | |
| contulit et finem specie caeleste resumpta | |
| luctibus inposuit venitque salutifer urbi. |