| Ecce Lycaoniae proles ignara parentis, | 2.496 |
| Arcas adest ter quinque fere natalibus actis; | |
| dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos | |
| nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit, | |
| incidit in matrem, quae restitit Arcade viso | 500 |
| et cognoscenti similis fuit: ille refugit | |
| inmotosque oculos in se sine fine tenentem | |
| nescius extimuit propiusque accedere aventi | |
| vulnifico fuerat fixurus pectora telo: | |
| arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque | 505 |
| sustulit et pariter raptos per inania vento | |
| inposuit caelo vicinaque sidera fecit. | |
| Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex | |
| fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn | |
| Oceanumque senem, quorum reverentia movit | 510 |
| saepe deos, causamque viae scitantibus infit: | |
| 'quaeritis, aetheriis quare regina deorum | |
| sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum! | |
| mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, | |
| nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo | 515 |
| videritis stellas illic, ubi circulus axem | |
| ultimus extremum spatioque brevissimus ambit. | |
| et vero quisquam Iunonem laedere nolit | |
| offensamque tremat, quae prosum sola nocendo? | |
| o ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est! | 520 |
| esse hominem vetui: facta est dea! sic ego poenas | |
| sontibus inpono, sic est mea magna potestas! | |
| vindicet antiquam faciem vultusque ferinos | |
| detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit | |
| cur non et pulsa ducit Iunone meoque | 525 |
| collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit? | |
| at vos si laesae tangit contemptus alumnae, | |
| gurgite caeruleo septem prohibete triones | |
| sideraque in caelo stupri mercede recepta | |
| pellite, ne puro tinguatur in aequore paelex!' | 530 |