| Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum | 1.199 |
| talia deposcunt: sic, cum manus inpia saevit | 200 |
| sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, | |
| attonitum tantae subito terrore ruinae | |
| humanum genus est totusque perhorruit orbis; | |
| nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum | |
| quam fuit illa Iovi. qui postquam voce manuque | 205 |
| murmura conpressit, tenuere silentia cuncti. | |
| substitit ut clamor pressus gravitate regentis, | |
| Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit: | |
| 'ille quidem poenas (curam hanc dimittite!) solvit; | |
| quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo. | 210 |
| contigerat nostras infamia temporis aures; | |
| quam cupiens falsam summo delabor Olympo | |
| et deus humana lustro sub imagine terras. | |
| longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum, | |
| enumerare: minor fuit ipsa infamia vero. | 215 |
| Maenala transieram latebris horrenda ferarum | |
| et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei: | |
| Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni | |
| ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. | |
| signa dedi venisse deum, vulgusque precari | 220 |
| coeperat: inridet primo pia vota Lycaon, | |
| mox ait "experiar deus hic discrimine aperto | |
| an sit mortalis: nec erit dubitabile verum." | |
| nocte gravem somno necopina perdere morte | |
| comparat: haec illi placet experientia veri; | 225 |
| nec contentus eo, missi de gente Molossa | |
| obsidis unius iugulum mucrone resolvit | |
| atque ita semineces partim ferventibus artus | |
| mollit aquis, partim subiecto torruit igni. | |
| quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma | 230 |
| in domino dignos everti tecta penates; | |
| territus ipse fugit nactusque silentia ruris | |
| exululat frustraque loqui conatur: ab ipso | |
| colligit os rabiem solitaeque cupidine caedis | |
| vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet. | 235 |
| in villos abeunt vestes, in crura lacerti: | |
| fit lupus et veteris servat vestigia formae; | |
| canities eadem est, eadem violentia vultus, | |
| idem oculi lucent, eadem feritatis imago est. | |
| occidit una domus, sed non domus una perire | 240 |
| digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys. | |
| in facinus iurasse putes! dent ocius omnes, | |
| quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas.' |