| Desierat: mediumque fuit breve tempus, et orsa est | 4.167 |
| dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores. | |
| 'hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce, | |
| cepit amor Solem: Solis referemus amores. | 170 |
| primus adulterium Veneris cum Marte putatur | |
| hic vidisse deus; videt hic deus omnia primus. | |
| indoluit facto Iunonigenaeque marito | |
| furta tori furtique locum monstravit, at illi | |
| et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat | 175 |
| excidit: extemplo graciles ex aere catenas | |
| retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, | |
| elimat. non illud opus tenuissima vincant | |
| stamina, non summo quae pendet aranea tigno; | |
| utque levis tactus momentaque parva sequantur, | 180 |
| efficit et lecto circumdata collocat arte. | |
| ut venere torum coniunx et adulter in unum, | |
| arte viri vinclisque nova ratione paratis | |
| in mediis ambo deprensi amplexibus haerent. | |
| Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas | 185 |
| inmisitque deos; illi iacuere ligati | |
| turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat | |
| sic fieri turpis; superi risere, diuque | |
| haec fuit in toto notissima fabula caelo. | |
| 'Exigit indicii memorem Cythereia poenam | 190 |
| inque vices illum, tectos qui laesit amores, | |
| laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate, | |
| forma colorque tibi radiataque lumina prosunt? | |
| nempe, tuis omnes qui terras ignibus uris, | |
| ureris igne novo; quique omnia cernere debes, | 195 |
| Leucothoen spectas et virgine figis in una, | |
| quos mundo debes, oculos. modo surgis Eoo | |
| temperius caelo, modo serius incidis undis, | |
| spectandique mora brumalis porrigis horas; | |
| deficis interdum, vitiumque in lumina mentis | 200 |
| transit et obscurus mortalia pectora terres. | |
| nec tibi quod lunae terris propioris imago | |
| obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem. | |
| diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque | |
| nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes | 205 |
| quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat | |
| concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat | |
| tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit, | |
| gentis odoriferae quam formosissima partu | |
| edidit Eurynome; sed postquam filia crevit, | 210 |
| quam mater cunctas, tam matrem filia vicit. | |
| rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque | |
| septimus a prisco numeratur origine Belo. |