| 'Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum: | 4.214 |
| ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis | 215 |
| membra ministeriis nutrit reparatque labori. | |
| dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt | |
| noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, | |
| versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter | |
| bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit | 220 |
| levia versato ducentem stamina fuso. | |
| ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae, | |
| "res" ait "arcana est: famulae, discedite neve | |
| eripite arbitrium matri secreta loquendi." | |
| paruerant, thalamoque deus sine teste relicto | 225 |
| "ille ego sum" dixit, "qui longum metior annum, | |
| omnia qui video, per quem videt omnia tellus, | |
| mundi oculus: mihi, crede, places." pavet illa, metuque | |
| et colus et fusus digitis cecidere remissis. | |
| ipse timor decuit. nec longius ille moratus | 230 |
| in veram rediit speciem solitumque nitorem; | |
| at virgo quamvis inopino territa visu | |
| victa nitore dei posita vim passa querella est. | |
| 'Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa | |
| Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira | 235 |
| vulgat adulterium diffamatamque parenti | |
| indicat. ille ferox inmansuetusque precantem | |
| tendentemque manus ad lumina Solis et "ille | |
| vim tulit invitae" dicentem defodit alta | |
| crudus humo tumulumque super gravis addit harenae. | 240 |
| dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque | |
| dat tibi, qua possis defossos promere vultus; | |
| nec tu iam poteras enectum pondere terrae | |
| tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas: | |
| nil illo fertur volucrum moderator equorum | 245 |
| post Phaethonteos vidisse dolentius ignes. | |
| ille quidem gelidos radiorum viribus artus | |
| si queat in vivum temptat revocare calorem; | |
| sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, | |
| nectare odorato sparsit corpusque locumque | 250 |
| multaque praequestus "tanges tamen aethera" dixit. | |
| protinus inbutum caelesti nectare corpus | |
| delicuit terramque suo madefecit odore, | |
| virgaque per glaebas sensim radicibus actis | |
| turea surrexit tumulumque cacumine rupit. | 255 |