| Ipse tridente suo terram percussit, at illa | 1.283 |
| intremuit motuque vias patefecit aquarum. | |
| exspatiata ruunt per apertos flumina campos | 285 |
| cumque satis arbusta simul pecudesque virosque | |
| tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris. | |
| si qua domus mansit potuitque resistere tanto | |
| indeiecta malo, culmen tamen altior huius | |
| unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. | 290 |
| iamque mare et tellus nullum discrimen habebant: | |
| omnia pontus erat, derant quoque litora ponto. | |
| Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca | |
| et ducit remos illic, ubi nuper arabat: | |
| ille supra segetes aut mersae culmina villae | 295 |
| navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo. | |
| figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato, | |
| aut subiecta terunt curvae vineta carinae; | |
| et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, | |
| nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. | 300 |
| mirantur sub aqua lucos urbesque domosque | |
| Nereides, silvasque tenent delphines et altis | |
| incursant ramis agitataque robora pulsant. | |
| nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, | |
| unda vehit tigres; nec vires fulminis apro, | 305 |
| crura nec ablato prosunt velocia cervo, | |
| quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, | |
| in mare lassatis volucris vaga decidit alis. | |
| obruerat tumulos inmensa licentia ponti, | |
| pulsabantque novi montana cacumina fluctus. | 310 |
| maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit, | |
| illos longa domant inopi ieiunia victu. | |
| Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, | |
| terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo | |
| pars maris et latus subitarum campus aquarum. | 315 |
| mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, | |
| nomine Parnasos, superantque cacumina nubes. | |
| hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor) | |
| cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, | |
| Corycidas nymphas et numina montis adorant | 320 |
| fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat: | |
| non illo melior quisquam nec amantior aequi | |
| vir fuit aut illa metuentior ulla deorum. | |
| Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem | |
| et superesse virum de tot modo milibus unum, | 325 |
| et superesse vidit de tot modo milibus unam, | |
| innocuos ambo, cultores numinis ambo, | |
| nubila disiecit nimbisque aquilone remotis | |
| et caelo terras ostendit et aethera terris. | |
| nec maris ira manet, positoque tricuspide telo | 330 |
| mulcet aquas rector pelagi supraque profundum | |
| exstantem atque umeros innato murice tectum | |
| caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti | |
| inspirare iubet fluctusque et flumina signo | |
| iam revocare dato: cava bucina sumitur illi, | 335 |
| tortilis in latum quae turbine crescit ab imo, | |
| bucina, quae medio concepit ubi aera ponto, | |
| litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo; | |
| tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba | |
| contigit et cecinit iussos inflata receptus, | 340 |
| omnibus audita est telluris et aequoris undis, | |
| et quibus est undis audita, coercuit omnes. | |
| iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes, | |
| flumina subsidunt collesque exire videntur; | |
| surgit humus, crescunt sola decrescentibus undis, | 345 |
| postque diem longam nudata cacumina silvae | |
| ostendunt limumque tenent in fronde relictum |