| Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites | 5.97 |
| ense iacet Clymeni, Prothoenora percutit Hypseus, | |
| Hypsea Lyncides. fuit et grandaevus in illis | |
| Emathion, aequi cultor timidusque deorum, | 100 |
| qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo | |
| pugnat et incessit scelerataque devovet arma; | |
| huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis | |
| decutit ense caput, quod protinus incidit arae | |
| atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua | 105 |
| edidit et medios animam exspiravit in ignes. | |
| Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon | |
| invicti, vinci si possent caestibus enses, | |
| Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos | |
| Ampycus albenti velatus tempora vitta, | 110 |
| tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus, | |
| sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres; | |
| iussus eras celebrare dapes festumque canendo. | |
| quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem | |
| Pedasus inridens 'Stygiis cane cetera' dixit | 115 |
| 'manibus!' et laevo mucronem tempore fixit; | |
| concidit et digitis morientibus ille retemptat | |
| fila lyrae, casuque ferit miserabile carmen. | |
| nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas | |
| raptaque de dextro robusta repagula posti | 120 |
| ossibus inlisit mediae cervicis, at ille | |
| procubuit terrae mactati more iuvenci. | |
| demere temptabat laevi quoque robora postis | |
| Cinyphius Pelates; temptanti dextera fixa est | |
| cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit; | 125 |
| haerenti latus hausit Abas, nec corruit ille, | |
| sed retinente manum moriens e poste pependit. | |
| sternitur et Melaneus, Perseia castra secutus, | |
| et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri, | |
| dives agri Dorylas, quo non possederat alter | 130 |
| latius aut totidem tollebat turis acervos. | |
| huius in obliquo missum stetit inguine ferrum: | |
| letifer ille locus. quem postquam vulneris auctor | |
| singultantem animam et versantem lumina vidit | |
| Bactrius Halcyoneus, 'hoc, quod premis,' inquit 'habeto | 135 |
| de tot agris terrae!' corpusque exsangue reliquit. | |
| torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam | |
| ultor Abantiades; media quae nare recepta | |
| cervice exacta est in partesque eminet ambas; | |
| dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque, | 140 |
| matre satos una, diverso vulnere fudit: | |
| nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto | |
| fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit. | |
| occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus | |
| matre Palaestina dubio genitore creatus, | 145 |
| Aethionque sagax quondam ventura videre, | |
| tunc ave deceptus falsa, regisque Thoactes | |
| armiger et caeso genitore infamis Agyrtes. |