| '"Quas dea per terras et quas erraverit undas, | 5.462 |
| dicere longa mora est; quaerenti defuit orbis; | |
| Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo, | |
| venit et ad Cyanen. ea ni mutata fuisset, | 465 |
| omnia narrasset; sed et os et lingua volenti | |
| dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat; | |
| signa tamen manifesta dedit notamque parenti, | |
| illo forte loco delapsam in gurgite sacro | |
| Persephones zonam summis ostendit in undis. | 470 |
| quam simul agnovit, tamquam tum denique raptam | |
| scisset, inornatos laniavit diva capillos | |
| et repetita suis percussit pectora palmis. | |
| nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes | |
| ingratasque vocat nec frugum munere dignas, | 475 |
| Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni | |
| repperit. ergo illic saeva vertentia glaebas | |
| fregit aratra manu, parilique irata colonos | |
| ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit | |
| fallere depositum vitiataque semina fecit. | 480 |
| fertilitas terrae latum vulgata per orbem | |
| falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis, | |
| et modo sol nimius, nimius modo corripit imber; | |
| sideraque ventique nocent, avidaeque volucres | |
| semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant | 485 |
| triticeas messes et inexpugnabile gramen. | |
| '"Tum caput Eleis Alpheias extulit undis | |
| rorantesque comas a fronte removit ad aures | |
| atque ait 'o toto quaesitae virginis orbe | |
| et frugum genetrix, inmensos siste labores | 490 |
| neve tibi fidae violenta irascere terrae. | |
| terra nihil meruit patuitque invita rapinae, | |
| nec sum pro patria supplex: huc hospita veni. | |
| Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus, | |
| Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni | 495 |
| haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates, | |
| hanc habeo sedem. quam tu, mitissima, serva. | |
| mota loco cur sim tantique per aequoris undas | |
| advehar Ortygiam, veniet narratibus hora | |
| tempestiva meis, cum tu curaque levata | 500 |
| et vultus melioris eris. mihi pervia tellus | |
| praebet iter, subterque imas ablata cavernas | |
| hic caput attollo desuetaque sidera cerno. | |
| ergo dum Stygio sub terris gurgite labor, | |
| visa tua est oculis illic Proserpina nostris: | 505 |
| illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu, | |
| sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, | |
| sed tamen inferni pollens matrona tyranni!' | |
| Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces | |
| attonitaeque diu similis fuit, utque dolore | 510 |
| pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras | |
| exit in aetherias: ibi toto nubila vultu | |
| ante Iovem passis stetit invidiosa capillis | |
| 'pro' que 'meo veni supplex tibi, Iuppiter,' inquit | |
| 'sanguine proque tuo: si nulla est gratia matris, | 515 |
| nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur, | |
| vilior illius, quod nostro est edita partu. | |
| en quaesita diu tandem mihi nata reperta est, | |
| si reperire vocas amittere certius, aut si | |
| scire, ubi sit, reperire vocas. quod rapta, feremus, | 520 |
| dummodo reddat eam! neque enim praedone marito | |
| filia digna tua est, si iam mea filia non est.' | |
| Iuppiter excepit 'commune est pignus onusque | |
| nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus | |
| addere vera placet, non hoc iniuria factum, | 525 |
| verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori, | |
| tu modo, diva, velis. ut desint cetera, quantum est | |
| esse Iovis fratrem! quid, quod nec cetera desunt | |
| nec cedit nisi sorte mihi?—sed tanta cupido | |
| si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum, | 530 |
| lege tamen certa, si nullos contigit illic | |
| ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.' |