| '"At medius fratrisque sui maestaeque sororis | 5.564 |
| Iuppiter ex aequo volventem dividit annum: | 565 |
| nunc dea, regnorum numen commune duorum, | |
| cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses. | |
| vertitur extemplo facies et mentis et oris; | |
| nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri, | |
| laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis | 570 |
| nubibus ante fuit, victis e nubibus exit. | |
| '"Exigit alma Ceres nata secura recepta, | |
| quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons. | |
| conticuere undae, quarum dea sustulit alto | |
| fonte caput viridesque manu siccata capillos | 575 |
| fluminis Elei veteres narravit amores. | |
| 'pars ego nympharum, quae sunt in Achaide,' dixit | |
| 'una fui, nec me studiosius altera saltus | |
| legit nec posuit studiosius altera casses. | |
| sed quamvis formae numquam mihi fama petita est, | 580 |
| quamvis fortis eram, formosae nomen habebam, | |
| nec mea me facies nimium laudata iuvabat, | |
| quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote | |
| corporis erubui crimenque placere putavi. | |
| lassa revertebar (memini) Stymphalide silva; | 585 |
| aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum: | |
| invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes, | |
| perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte | |
| calculus omnis erat, quas tu vix ire putares. | |
| cana salicta dabant nutritaque populus unda | 590 |
| sponte sua natas ripis declivibus umbras. | |
| accessi primumque pedis vestigia tinxi, | |
| poplite deinde tenus; neque eo contenta, recingor | |
| molliaque inpono salici velamina curvae | |
| nudaque mergor aquis. quas dum ferioque trahoque | 595 |
| mille modis labens excussaque bracchia iacto, | |
| nescio quod medio sensi sub gurgite murmur | |
| territaque insisto propioris margine ripae. | |
| "quo properas, Arethusa?" suis Alpheos ab undis, | |
| "quo properas?" iterum rauco mihi dixerat ore. | 600 |
| sicut eram, fugio sine vestibus (altera vestes | |
| ripa meas habuit): tanto magis instat et ardet, | |
| et quia nuda fui, sum visa paratior illi. | |
| sic ego currebam, sic me ferus ille premebat, | |
| ut fugere accipitrem penna trepidante columbae, | 605 |
| ut solet accipiter trepidas urguere columbas. | |
| usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque | |
| Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin | |
| currere sustinui, nec me velocior ille; | |
| sed tolerare diu cursus ego viribus inpar | 610 |
| non poteram, longi patiens erat ille laboris. | |
| per tamen et campos, per opertos arbore montes, | |
| saxa quoque et rupes et, qua via nulla, cucurri. | |
| sol erat a tergo: vidi praecedere longam | |
| ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat; | 615 |
| sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens | |
| crinales vittas adflabat anhelitus oris. | |
| fessa labore fugae "fer opem, deprendimur," inquam | |
| "armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti | |
| ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra!" | 620 |
| mota dea est spissisque ferens e nubibus unam | |
| me super iniecit: lustrat caligine tectam | |
| amnis et ignarus circum cava nubila quaerit | |
| bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit | |
| et bis "io Arethusa" vocavit, "io Arethusa!" | 625 |
| quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est, | |
| si qua lupos audit circum stabula alta frementes, | |
| aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit | |
| ora canum nullosque audet dare corpore motus? | |
| non tamen abscedit; neque enim vestigia cernit | 630 |
| longius ulla pedum: servat nubemque locumque. | |
| occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, | |
| caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae, | |
| quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis | |
| ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro, | 635 |
| in latices mutor. sed enim cognoscit amatas | |
| amnis aquas positoque viri, quod sumpserat, ore | |
| vertitur in proprias, et se mihi misceat, undas. | |
| Delia rupit humum, caecisque ego mersa cavernis | |
| advehor Ortygiam, quae me cognomine divae | 640 |
| grata meae superas eduxit prima sub auras.' |