| XI | |
| Littera quaecumque est toto tibi lecta libello, | 1.11.1 |
| est mihi sollicitae tempore facta viae. | |
| aut haec me, gelido tremerem cum mense Decembri, | |
| scribentem mediis Hadria vidit aquis; | |
| aut, postquam bimarem cursu superavimus Isthmon, | 5 |
| alteraque est nostrae sumpta carina fugae, | |
| quod facerem versus inter fera murmura ponti, | |
| Cycladas Aegaeas obstipuisse puto. | |
| ipse ego nunc miror tantis animique marisque | |
| fluctibus ingenium non cecidisse meum. | 10 |
| seu stupor huic studio sive est insania nomen, | |
| omnis ab hac cura cura levata mea est. | |
| saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis, | |
| saepe minax Steropes sidere pontus erat, | |
| fuscabatque diem custos Atlantidos Vrsae, | 15 |
| aut Hyadas seris hauserat Auster aquis, | |
| saepe maris pars intus erat; tamen ipse trementi | |
| carmina ducebam qualiacumque manu. | |
| nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes, | |
| inque modum cumuli concava surgit aqua. | 20 |
| ipse gubernator tollens ad sidera palmas | |
| exposcit votis, inmemor artis, opem. | |
| quocumque aspexi, nihil est nisi mortis imago, | |
| quam dubia timeo mente timensque precor. | |
| attigero portum, portu terrebor ab ipso: | 25 |
| plus habet infesta terra timoris aqua; | |
| nam simul insidiis hominum pelagique laboro, | |
| et faciunt geminos ensis et unda metus. | |
| ille meo vereor ne speret sanguine praedam, | |
| haec titulum nostrae mortis habere velit. | 30 |
| barbara pars laeva est avidaeque adsueta rapinae, | |
| quam cruor et caedes bellaque semper habent, | |
| cumque sit hibernis agitatum fluctibus aequor, | |
| pectora sunt ipso turbidiora mari. | |
| quo magis his debes ignoscere, candide lector, | 35 |
| si spe sunt, ut sunt, inferiora tua. | |
| non haec in nostris, ut quondam, scripsimus hortis, | |
| nec, consuete, meum, lectule, corpus habes. | |
| iactor in indomito brumali luce profundo | |
| ipsaque caeruleis charta feritur aquis. | 40 |
| improba pugnat hiems indignaturque quod ausim | |
| scribere se rigidas incutiente minas. | |
| vincat hiems hominem! sed eodem tempore, quaeso, | |
| ipse modum statuam carminis, illa sui. |