| X | |
| Est mihi sitque, precor, flavae tutela Minervae, | 1.10.1 |
| navis et a picta casside nomen habet. | |
| sive opus est velis, minimam bene currit ad auram, | |
| sive opus est remo, remige carpit iter. | |
| nec comites volucri contenta est vincere cursu, | 5 |
| occupat egressas quamlibet ante rates, | |
| et pariter fluctus ferit atque silentia longe | |
| aequora, nec saevis victa fatiscit aquis. | |
| illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis, | |
| fida manet trepidae duxque comesque fugae, | 10 |
| perque tot eventus et iniquis concita ventis | |
| aequora Palladio numine tuta fuit. | |
| nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti, | |
| quasque petit, Getici litoris intret aquas. | |
| quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles, | 15 |
| et longum tenui limite fecit iter, | |
| fleximus in laevum cursus, et ab Hectoris urbe | |
| venimus ad portus, Imbria terra, tuos. | |
| inde, levi vento Zerynthia litora nacta, | |
| Threïciam tetigit fessa carina Samon. | 20 |
| saltus ab hac contra brevis est Tempyra petenti: | |
| hac dominum tenus est illa secuta suum. | |
| nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos: | |
| Hellespontiacas illa relegit aquas, | |
| Dardaniamque petit, auctoris nomen habentem, | 25 |
| et te, ruricola, Lampsace tuta, deo, | |
| quodque per angustas vectae male virginis undas | |
| Seston Abydena separat urbe fretum, | |
| inque Propontiacis haerentem Cyzicon oris, | |
| Cyzicon, Haemoniae nobile gentis opus, | 30 |
| quaeque tenent Ponti Byzantia litora fauces: | |
| hic locus est gemini ianua vasta maris. | |
| haec, precor, evincat, propulsaque fortibus Austris | |
| transeat instabilis strenua Cyaneas | |
| Thyniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem | 35 |
| alta sub Anchiali moenia tendat iter. | |
| inde Mesembriacos portus et Odeson et arces | |
| praetereat dictas nomine, Bacche, tuo, | |
| et quos Alcathoi memorant e moenibus ortos | |
| sedibus his profugos constituisse Larem. | 40 |
| a quibus adveniat Miletida sospes ad urbem, | |
| offensi quo me detulit ira dei. | |
| haec si contigerint, meritae cadet agna Minervae: | |
| non facit ad nostras hostia maior opes. | |
| vos quoque, Tyndaridae, quos haec colit insula, fratres, | 45 |
| mite, precor, duplici numen adeste viae! | |
| altera namque parat Symplegadas ire per artas, | |
| scindere Bistonias altera puppis aquas. | |
| vos facite ut ventos, loca cum diversa petamus, | |
| illa suos habeat, nec minus illa suos. | 50 |