| IX | |
| Detur inoffenso vitae tibi tangere metam, | 1.9.1 |
| qui legis hoc nobis non inimicus opus. | |
| atque utinam pro te possint mea vota valere, | |
| quae pro me duros non tetigere deos! | |
| donec eris sospes, multos numerabis amicos: | 5 |
| tempora si fuerint nubila, solus eris. | |
| aspicis, ut veniant ad candida tecta columbae, | |
| accipiat nullas sordida turris aves. | |
| horrea formicae tendunt ad inania numquam: | |
| nullus ad amissas ibit amicus opes. | 10 |
| utque comes radios per solis euntibus umbra est, | |
| (cum latet hic pressus nubibus, illa fugit) | |
| mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus: | |
| quae simul inducta nube teguntur, abit. | |
| haec precor ut semper possint tibi falsa videri: | 15 |
| sunt tamen eventu vera fatenda meo. | |
| dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat | |
| nota quidem, sed non ambitiosa domus. | |
| at simul impulsa est, omnes timuere ruinam, | |
| cautaque communi terga dedere fugae. | 20 |
| saeva neque admiror metuunt si fulmina, quorum | |
| ignibus adflari proxima quaeque solent. | |
| sed tamen in duris remanentem rebus amicum | |
| quamlibet inviso Caesar in hoste probat, | |
| nec solet irasci—neque enim moderatior alter— | 25 |
| cum quis in adversis, siquid amavit, amat. | |
| de comite Argolici postquam cognovit Orestae, | |
| narratur Pyladen ipse probasse Thoas. | |
| quae fuit Actoridae cum magno semper Achille, | |
| laudari solita est Hectoris ore fides. | 30 |
| quod pius ad manes Theseus comes iret amico, | |
| Tartareum dicunt condoluisse deum. | |
| Euryali Nisique fide tibi, Turne, relata | |
| credibile est lacrimis immaduisse genas. | |
| est etiam in miseris pietas, et in hoste probatur. | 35 |
| ei mihi, quam paucos haec mea dicta movent! | |
| is status, haec rerum nunc est fortuna mearum, | |
| debeat ut lacrimis nullus adesse modus; | |
| at mea sunt, proprio quamvis maestissima casu, | |
| pectora processu facta serena tuo. | 40 |
| hoc ego venturum iam tum, carissime, vidi, | |
| ferret adhuc istam cum minor aura ratem. | |
| sive aliquod morum seu vitae labe carentis | |
| est pretium, nemo pluris emendus erat, | |
| sive per ingenuas aliquis caput extulit artes, | 45 |
| quaelibet eloquio fit bona causa tuo. | |
| his ego commotus dixi tibi protinus ipsi | |
| 'scaena manet dotes grandis, amice, tuas.' | |
| haec mihi non ovium fibrae tonitrusve sinistri, | |
| linguave servatae pennave dixit avis: | 50 |
| augurium ratio est et coniectura futuri: | |
| hac divinavi notitiamque tuli. | |
| quae quoniam vera est, tota tibi mente mihique | |
| gratulor, ingenium non latuisse tuum. | |
| at nostrum tenebris utinam latuisset in imis! | 55 |
| expediit studio lumen abesse meo. | |
| utque tibi prosunt artes, facunde, severae, | |
| dissimiles illis sic nocuere mihi. | |
| vita tamen tibi nota mea est, scis artibus illis | |
| auctoris mores abstinuisse sui; | 60 |
| scis vetus hoc iuveni lusum mihi carmen, et istos, | |
| ut non laudandos, sic tamen esse iocos. | |
| ergo ut defendi nullo mea posse colore, | |
| sic excusari crimina posse puto. | |
| qua potes, excusa, nec amici desere causam: | 65 |
| qua bene coepisti, sic bene semper eas. |