| VIII | |
| In caput alta suum labentur ab aequore retro | 1.8.1 |
| flumina, conversis Solque recurret equis: | |
| terra feret stellas, caelum findetur aratro, | |
| unda dabit flammas, et dabit ignis aquas, | |
| omnia naturae praepostera legibus ibunt, | 5 |
| parsque suum mundi nulla tenebit iter, | |
| omnia iam fient, fieri quae posse negabam, | |
| et nihil est, de quo non sit habenda fides. | |
| haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo, | |
| laturum misero quem mihi rebar opem. | 10 |
| tantane te, fallax, cepere oblivia nostri, | |
| adflictumque fuit tantus adire timor, | |
| ut neque respiceres nec solarere iacentem, | |
| dure, neque exequias prosequerere meas? | |
| illud amicitiae sanctum et venerabile nomen | 15 |
| re tibi pro vili sub pedibusque iacet? | |
| quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem | |
| visere et adloquii parte levare tui, | |
| inque meos si non lacrimam demittere casus, | |
| pauca tamen ficto verba dolore loqui, | 20 |
| idque quod ignoti, 'factum male' dicere saltem, | |
| et vocem populi publicaque ora sequi, | |
| denique lugubres vultus numquamque videndos | |
| cernere supremo dum licuitque die, | |
| dicendumque semel toto non amplius aevo | 25 |
| accipere et parili reddere voce 'vale'? | |
| at fecere alii nullo mihi foedere iuncti, | |
| et lacrimas animi signa dedere sui. | |
| quid, nisi convictu causisque valentibus essem | |
| temporis et longi iunctus amore tibi? | 30 |
| quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses, | |
| tot nossem lusus seriaque ipse tua? | |
| [quid, si dumtaxat Romae mihi cognitus esses, | |
| adscitus totiens in genus omne loci?] | |
| cunctane in aerios abierunt irrita ventos? | 35 |
| cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis? | |
| non ego te genitum placida reor Vrbe Quirini, | |
| urbe, meo quae iam non adeunda pedi, | |
| sed scopulis, Ponti quos haec habet ora sinistri, | |
| inque feris Scythiae Sarmaticisque iugis: | 40 |
| et tua sunt silicis circum praecordia venae, | |
| et rigidum ferri semina pectus habet, | |
| quaeque tibi quondam tenero ducenda palato | |
| plena dedit nutrix ubera, tigris erat: | |
| aut mala nostra minus quam nunc aliena putares, | 45 |
| duritiaeque mihi non agerere reus. | |
| sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis, | |
| ut careant numeris tempora prima suis, | |
| effice, peccati ne sim memor huius, et illo | |
| officium laudem, quo queror, ore tuum. | 50 |