| VII | |
| Siquis habes nostri similes in imagine vultus, | 1.7.1 |
| deme meis hederas, Bacchica serta, comis. | |
| ista decent laetos felicia signa poetas: | |
| temporibus non est apta corona meis. | |
| hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici, | 5 |
| in digito qui me fersque refersque tuo, | |
| effigiemque meam fulvo complexus in auro | |
| cara relegati, quae potes, ora vides. | |
| quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan | |
| 'quam procul a nobis Naso sodalis abest!' | 10 |
| grata tua est pietas, sed carmina maior imago | |
| sunt mea, quae mando qualiacumque legas, | |
| carmina mutatas hominum dicentia formas, | |
| infelix domini quod fuga rupit opus. | |
| haec ego discedens, sicut bene multa meorum, | 15 |
| ipse mea posui maestus in igne manu. | |
| utque cremasse suum fertur sub stipite natum | |
| Thestias et melior matre fuisse soror, | |
| sic ego non meritos mecum peritura libellos | |
| imposui rapidis viscera nostra rogis: | 20 |
| vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus, | |
| vel quod adhuc crescens et rude carmen erat. | |
| quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant— | |
| pluribus exemplis scripta fuisse reor— | |
| nunc precor ut vivant et non ignava legentum | 25 |
| otia delectent admoneantque mei. | |
| nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo, | |
| nesciet his summam siquis abesse manum. | |
| ablatum mediis opus est incudibus illud, | |
| defuit et coeptis ultima lima meis. | 30 |
| et veniam pro laude peto, laudatus abunde, | |
| non fastiditus si tibi, lector, ero. | |
| hos quoque sex versus, in prima fronte libelli | |
| si praeponendos esse putabis, habe: | |
| 'orba parente suo quicumque volumina tangis, | 35 |
| his saltem vestra detur in Vrbe locus. | |
| quoque magis faveas, non haec sunt edita ab ipso, | |
| sed quasi de domini funere rapta sui. | |
| quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit, | |
| emendaturus, si licuisset, erat.' | 40 |