| VI | |
| Nec tantum Clario Lyde dilecta poetae, | 1.6.1 |
| nec tantum Coo Bittis amata suo est, | |
| pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres, | |
| digna minus misero, non meliore viro. | |
| te mea supposita veluti trabe fulta ruina est: | 5 |
| siquid adhuc ego sum, muneris omne tui est. | |
| tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis, | |
| naufragii tabulas qui petiere mei. | |
| utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris | |
| incustoditum captat ovile lupus, | 10 |
| aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod | |
| sub nulla positum cernere possit humo, | |
| sic mea nescio quis, rebus male fidus acerbis, | |
| in bona venturus, si paterere, fuit. | |
| hunc tua per fortis virtus summovit amicos, | 15 |
| nulla quibus reddi gratia digna potest. | |
| ergo quam misero, tam vero teste probaris, | |
| hic aliquod pondus si modo testis habet. | |
| nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor, | |
| aut comes extincto Laodamia viro. | 20 |
| tu si Maeonium vatem sortita fuisses, | |
| Penelopes esset fama secunda tuae: | |
| prima locum sanctas heroidas inter haberes, | 33 |
| prima bonis animi conspicerere tui. | |
| sive tibi hoc debes, nullo pia facta magistro, | 23 |
| cumque nova mores sunt tibi luce dati, | |
| femina seu princeps omnes tibi culta per annos | 25 |
| te docet exemplum coniugis esse bonae, | |
| adsimilemque sui longa adsuetudine fecit, | |
| grandia si parvis adsimilare licet. | |
| ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires, | |
| nostraque sunt meritis ora minora tuis! | 30 |
| siquid et in nobis vivi fuit ante vigoris, | |
| exstinctum longis excidit omne malis! | |
| quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt, | 35 |
| carminibus vives tempus in omne meis. |