| LIBER TERTIUS | |
| I | |
| 'Missus in hanc venio timide liber exulis Vrbem: | 3.1.1 |
| da placidam fesso, lector amice, manum; | |
| neve reformida, ne sim tibi forte pudori: | |
| nullus in hac charta versus amare docet. | |
| haec domini fortuna mei est, ut debeat illam | 5 |
| infelix nullis dissimulare iocis. | |
| id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo, | |
| heu nimium sero damnat et odit opus! | |
| inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis, | |
| carmine temporibus conveniente suis. | 10 |
| clauda quod alterno subsidunt carmina versu, | |
| vel pedis hoc ratio, vel via longa facit; | |
| quod neque sum cedro flavus nec pumice levis, | |
| erubui domino cultior esse meo; | |
| littera suffusas quod habet maculosa lituras, | 15 |
| laesit opus lacrimis ipse poeta suum. | |
| siqua videbuntur casu non dicta Latine, | |
| in qua scribebat, barbara terra fuit. | |
| dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum, | |
| quasque petam sedes hospes in Vrbe liber.' | 20 |
| haec ubi sum furtim lingua titubante locutus, | |
| qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter. | |
| 'di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae, | |
| molliter in patria vivere posse tua. | |
| duc age! namque sequar, quamvis terraque marique | 25 |
| longinquo referam lassus ab orbe pedem.' | |
| paruit, et ducens 'haec sunt fora Caesaris', inquit, | |
| 'haec est a sacris quae via nomen habet, | |
| hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem, | |
| haec fuit antiqui regia parva Numae.' | 30 |
| inde petens dextram 'porta est' ait 'ista Palati, | |
| hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.' | |
| singula dum miror, video fulgentibus armis | |
| conspicuos postes tectaque digna deo, | |
| et 'Iovis haec' dixi 'domus est?' quod ut esse putarem, | 35 |
| augurium menti querna corona dabat. | |
| cuius ut accepi dominum, 'non fallimur', inquam, | |
| 'et magni verum est hanc Iovis esse domum. | |
| cur tamen opposita velatur ianua lauro, | |
| cingit et augustas arbor opaca fores? | 40 |
| num quia perpetuos meruit domus ista triumphos, | |
| an quia Leucadio semper amata deo est? | |
| ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa? | |
| quam tribuit terris, pacis an ista nota est? | |
| utque viret semper laurus nec fronde caduca | 45 |
| carpitur, aeternum sic habet illa decus? | |
| causa superpositae scripto est testata coronae: | |
| servatos civis indicat huius ope. | |
| adice servatis unum, pater optime, civem, | |
| qui procul extremo pulsus in orbe iacet, | 50 |
| in quo poenarum, quas se meruisse fatetur, | |
| non facinus causam, sed suus error habet. | |
| me miserum! vereorque locum vereorque potentem, | |
| et quatitur trepido littera nostra metu. | |
| aspicis exsangui chartam pallere colore? | 55 |
| aspicis alternos intremuisse pedes? | |
| quandocumque, precor, nostro placere parenti | |
| isdem et sub dominis aspiciare domus!' | |
| inde tenore pari gradibus sublimia celsis | |
| ducor ad intonsi candida templa dei, | 60 |
| signa peregrinis ubi sunt alterna columnis, | |
| Belides et stricto barbarus ense pater, | |
| quaeque viri docto veteres cepere novique | |
| pectore, lecturis inspicienda patent. | |
| quaerebam fratres, exceptis scilicet illis, | 65 |
| quos suus optaret non genuisse pater. | |
| quaerentem frustra custos me sedibus illis | |
| praepositus sancto iussit abire loco. | |
| altera templa peto, vicino iuncta theatro: | |
| haec quoque erant pedibus non adeunda meis. | 70 |
| nec me, quae doctis patuerunt prima libellis, | |
| atria Libertas tangere passa sua est. | |
| in genus auctoris miseri fortuna redundat, | |
| et patimur nati, quam tulit ipse, fugam. | |
| forsitan et nobis olim minus asper et illi | 75 |
| evictus longo tempore Caesar erit. | |
| di, precor, atque adeo—neque enim mihi turba roganda est— | |
| Caesar, ades voto, maxime dive, meo! | |
| interea, quoniam statio mihi publica clausa est, | |
| privato liceat delituisse loco. | 80 |
| vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae | |
| sumite plebeiae carmina nostra manus. |