| II | |
| Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris, | 3.2.1 |
| quaeque Lycaonio terra sub axe iacet, | |
| nec vos, Pierides, nec stirps Letoïa, vestro | |
| docta sacerdoti turba tulistis opem. | |
| nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest, | 5 |
| quodque magis vita Musa iocata mea est, | |
| plurima sed pelago terraque pericula passum | |
| ustus ab adsiduo frigore Pontus habet. | |
| quique fugax rerum securaque in otia natus, | |
| mollis et inpatiens ante laboris eram, | 10 |
| ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum | |
| perdere, diversae nec potuere viae; | |
| suffecitque malis animus; nam corpus ab illo | |
| accepit vires vixque ferenda tulit. | |
| dum tamen et terris dubius iactabar et undis, | 15 |
| fallebat curas aegraque corda labor: | |
| ut via finita est et opus requievit eundi, | |
| et poenae tellus est mihi tacta meae, | |
| nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber | |
| lumine, de verna quam nive manat aqua. | 20 |
| Roma domusque subit desideriumque locorum, | |
| quicquid et amissa restat in Vrbe mei. | |
| ei mihi, quo totiens nostri pulsata sepulcri | |
| ianua, sed nullo tempore aperta fuit? | |
| cur ego tot gladios fugi totiensque minata | 25 |
| obruit infelix nulla procella caput? | |
| di, quos experior nimium constanter iniquos, | |
| participes irae quos deus unus habet, | |
| exstimulate, precor, cessantia fata meique | |
| interitus clausas esse vetate fores! | 30 |