III
|
|
Haec mea si casu miraris epistula quare
|
3.3.1
|
alterius digitis scripta sit, aeger eram,
|
|
aeger in extremis ignoti partibus orbis;
|
|
incertusque meae paene salutis eram.
|
|
quem mihi nunc animum dira regione iacenti
|
5
|
inter Sauromatas esse Getasque putes?
|
|
nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis,
|
|
terraque nescio quo non placet ipsa modo.
|
|
non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro,
|
|
nullus, Apollinea qui levet arte malum,
|
10
|
non qui soletur, non qui labentia tarde
|
|
tempora narrando fallat, amicus adest.
|
|
lassus in extremis iaceo populisque locisque,
|
|
et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.
|
|
omnia cum subeant, vincis tamen omnia, coniunx,
|
15
|
et plus in nostro pectore parte tenes.
|
|
te loquor absentem, te vox mea nominat unam;
|
|
nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.
|
|
quin etiam sic me dicunt aliena locutum,
|
|
ut foret amenti nomen in ore tuum.
|
20
|
sit iam deficiens suppressaque lingua palato,
|
|
vix instillato restituenda mero,
|
|
nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam,
|
|
spesque tui nobis causa vigoris erit.
|
|
ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic
|
25
|
iucundum nostri nescia tempus agis?
|
|
non agis, adfirmo: liquet hoc, carissima, nobis,
|
|
tempus agi sine me non nisi triste tibi.
|
|
si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos,
|
|
et mihi vivendi tam cito finis adest,
|
30
|
quantum erat, o magni, morituro parcere, divi,
|
|
ut saltem patria contumularer humo!
|
|
vel poena in tempus mortis dilata fuisset,
|
|
vel praecepisset mors properata fugam.
|
|
integer hanc potui nuper bene reddere lucem;
|
35
|
exul ut occiderem, nunc mihi vita data est.
|
|
iam procul ignotis igitur moriemur in oris,
|
|
et fient ipso tristia fata loco;
|
|
nec mea consueto languescent corpora lecto,
|
|
depositum nec me qui fleat, ullus erit;
|
40
|
nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora
|
|
accedent animae tempora parva meae;
|
|
nec mandata dabo, nec cum clamore supremo
|
|
labentes oculos condet amica manus;
|
|
sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri
|
45
|
indeploratum barbara terra teget!
|
|
ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente,
|
|
et feries pavida pectora fida manu?
|
|
ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes,
|
|
clamabis miseri nomen inane viri?
|
50
|
parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos:
|
|
non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.
|
|
cum patriam amisi, tunc me periisse putato:
|
|
et prior et gravior mors fuit illa mihi.
|
|
nunc, si forte potes—sed non potes, optima coniunx—
|
55
|
finitis gaude tot mihi morte malis.
|
|
quod potes, extenua forti mala corde ferendo,
|
|
ad quae iam pridem non rude pectus habes.
|
|
atque utinam pereant animae cum corpore nostrae,
|
|
effugiatque avidos pars mihi nulla rogos!
|
60
|
nam si morte carens vacua volat altus in aura
|
|
spiritus, et Samii sunt rata dicta senis,
|
|
inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,
|
|
perque feros manes hospita semper erit.
|
|
ossa tamen facito parva referantur in urna:
|
65
|
sic ego non etiam mortuus exul ero
|
|
(non vetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptum
|
|
supposuit tumulo rege vetante soror)
|
|
atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,
|
|
inque suburbano condita pone solo;
|
70
|
quosque legat versus oculo properante viator,
|
|
grandibus in tumuli marmore caede notis:
|
|
hic · ego · qvi · iaceo · tenerorvm · lvsor · amorvm
|
|
ingenio · perii · naso · poeta · meo
|
|
at · tibi · qvi · transis · ne · sit · grave · qvisqvis · amasti
|
75
|
dicere · nasonis · molliter · ossa · cvbent
|
|
hoc satis in titulo est: etenim maiora libelli
|
|
et diuturna magis sunt monimenta mihi,
|
|
quos ego confido, quamvis nocuere, daturos
|
|
nomen et auctori tempora longa suo.
|
80
|
tu tamen extincto feralia munera semper
|
|
deque tuis lacrimis umida serta dato.
|
|
quamvis in cinerem corpus mutaverit ignis,
|
|
sentiet officium maesta favilla pium.
|
|
scribere plura libet, sed vox mihi fessa loquendo
|
85
|
dictandi vires siccaque lingua negat.
|
|
accipe supremo dictum mihi forsitan ore,
|
|
quod, tibi qui mittit, non habet ipse, 'vale'.
|
|