IV
O mihi care quidem semper, sed tempore duro 3.4.1
  cognite, res postquam procubuere meae,
usibus edocto si quicquam credis amico,
  vive tibi et longe nomina magna fuge.
vive tibi, quantumque potes praelustria vita: 5
  saevum praelustri fulmen ab igne venit.
nam quamquam soli possunt prodesse potentes,
  num prosit potius, siquis obesse potest?
effugit hibernas demissa antemna procellas,
  lataque plus parvis vela timoris habent. 10
aspicis ut summa cortex levis innatet unda,
  cum grave nexa simul retia mergat onus?
haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem,
  in qua debebam forsitan Vrbe forem.
dum mecum vixi, dum me levis aura ferebat, 15
  haec mea per placidas cumba cucurrit aquas.
qui cadit in plano—vix hoc tamen evenit ipsum—
  sic cadit, ut tacta surgere possit humo;
at miser Elpenor tecto delapsus ab alto
  occurrit regi debilis umbra suo. 20
qui fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas,
  Icarus immensas nomine signet aquas?
nempe quod hic alte, demissius ille volabat;
  nam pennas ambo non habuere suas.
crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra 25
  fortunam debet quisque manere suam.
non foret Eumedes orbus, si filius eius
  stultus Achilleos non adamasset equos;
nec natum in flamma vidisset, in arbore natas,
  cepisset genitor si Phaëthonta Merops. 30
tu quoque formida nimium sublimia semper,
  propositique, precor, contrahe vela tui.
nam pede inoffenso spatium decurrere vitae
  dignus es et fato candidiore frui.
quae pro te ut voveam, miti pietate mereris 35
  haesuraque mihi tempus in omne fide.
vidi ego te tali vultu mea fata gementem,
  qualem credibile est ore fuisse meo.
nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes,
  tempore quas uno fidaque verba bibi. 40
nunc quoque summotum studio defendis amico,
  et mala vix ulla parte levanda levas.
vive sine invidia, mollesque inglorius annos
  exige, amicitias et tibi iunge pares,
Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum, 45
  nomen ama: Scythicus cetera Pontus habet.