| IVb | |
| Proxima sideribus tellus Erymanthidos Vrsae | 3.4b.47 |
| me tenet, adstricto terra perusta gelu. | |
| Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes | |
| vixque satis noti nomina pauca loci. | 50 |
| ulterius nihil est nisi non habitabile frigus: | |
| heu quam vicina est ultima terra mihi! | |
| at longe patria est, longe carissima coniunx, | |
| quicquid et haec nobis post duo dulce fuit. | |
| sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est | 55 |
| corpore, sint animo cuncta videnda meo. | |
| ante oculos errant domus, Vrbsque et forma locorum, | |
| acceduntque suis singula facta locis. | |
| coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago; | |
| illa meos casus ingravat, illa levat: | 60 |
| ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amorem | |
| inpositumque sibi firma tuetur onus. | |
| vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici, | |
| dicere quos cupio nomine quemque suo. | |
| sed timor officium cautus compescit, et ipsos | 65 |
| in nostro poni carmine nolle puto. | |
| ante volebatis, gratique erat instar honoris, | |
| versibus in nostris nomina vestra legi. | |
| quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque | |
| adloquar, et nulli causa timoris ero, | 70 |
| nec meus indicio latitantes versus amicos | |
| protrahet; occulte siquis amabit, amet. | |
| scite tamen, quamvis longa regione remotus | |
| absim, vos animo semper adesse meo; | |
| et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate, | 75 |
| fidam proiecto neve negate manum. | |
| prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam | |
| contacti simili sorte rogetis idem. |