| V | |
| Vsus amicitiae tecum mihi parvus, ut illam | 3.5.1 |
| non aegre posses dissimulare, fuit, | |
| nec me complexus vinclis propioribus esses | |
| nave mea vento, forsan, eunte suo. | |
| ut cecidi cunctique metu fugere ruinae, | 5 |
| versaque amicitiae terga dedere meae, | |
| ausus es igne Iovis percussum tangere corpus | |
| et deploratae limen adire domus: | |
| idque recens praestas nec longo cognitus usu, | |
| quod veterum misero vix duo tresve mihi. | 10 |
| vidi ego confusos vultus visosque notavi, | |
| osque madens fletu pallidiusque meo, | |
| et lacrimas cernens in singula verba cadentes | |
| ore meo lacrimas, auribus illa bibi; | |
| brachiaque accepi presso pendentia collo, | 15 |
| et singultatis oscula mixta sonis. | |
| sum quoque, care, tuis defensus viribus absens— | |
| scis "carum" veri nominis esse loco— | |
| multaque praeterea manifestaque signa favoris | |
| pectoribus teneo non abitura meis. | 20 |
| di tibi posse tuos tribuant defendere semper, | |
| quos in materia prosperiore iuves. | |
| si tamen interea, quid in his ego perditus oris— | |
| quod te credibile est quaerere—quaeris, agam: | |
| spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli, | 25 |
| tristia leniri numina posse dei. | |
| seu temere expecto, sive id contingere fas est, | |
| tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba, | |
| quaeque tibi est linguae facundia, confer in illud, | |
| ut doceas votum posse valere meum. | 30 |
| quo quisque est maior, magis est placabilis irae, | |
| et faciles motus mens generosa capit. | |
| corpora magnanimo satis est prostrasse leoni, | |
| pugna suum finem, cum iacet hostis, habet: | |
| at lupus et turpes instant morientibus ursi, | 35 |
| et quaecumque minor nobilitate fera est. | |
| maius apud Troiam forti quid habemus Achille? | |
| Dardanii lacrimas non tulit ille senis. | |
| quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus | |
| Dareique docent funeris exequiae. | 40 |
| neve hominum referam flexas ad mitius iras, | |
| Iunonis gener est qui prius hostis erat. | |
| denique non possum nullam sperare salutem, | |
| cum poenae non sit causa cruenta meae. | |
| non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum | 45 |
| Caesareum caput est, quod caput orbis erat; | |
| non aliquid dixi velandave lingua locuta est, | |
| lapsave sunt nimio verba profana mero: | |
| inscia quod crimen viderunt lumina, plector, | |
| peccatumque oculos est habuisse meum. | 50 |
| non equidem totam possum defendere culpam, | |
| sed partem nostri criminis error habet. | |
| spes igitur superest, ut molliat ipse, futurum | |
| mutati poenam condicione loci. | |
| hos utinam nitidi Solis praenuntius ortus | 55 |
| afferat admisso Lucifer albus equo! |