| VI | |
| Foedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae, | 3.6.1 |
| nec, si forte velis, dissimulare potes. | |
| donec enim licuit, nec te mihi carior alter, | |
| nec tibi me tota iunctior urbe fuit, | |
| isque erat usque adeo populo testatus, ut esset | 5 |
| paene magis quam tu quamque ego notus, amor, | |
| quique est in caris animi tibi candor amicis | |
| cognitus est illi, quem colis ipse, viro. | |
| nil ita celabas, ut non ego conscius essem, | |
| pectoribusque dabas multa tegenda meis: | 10 |
| cuique ego narrabam secreti quicquid habebam, | |
| excepto quod me perdidit, unus eras. | |
| id quoque si scisses, salvo fruerere sodali, | |
| consilioque forem sospes, amice, tuo. | |
| sed mea me in poenam nimirum Parca trahebat, | 15 |
| omne bonae claudens utilitatis iter, | |
| sive malum potui tamen hoc vitare cavendo, | |
| seu ratio fatum vincere nulla valet. | |
| tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, | |
| pars desiderii maxima paene mei, | 20 |
| sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires, | |
| illas pro nobis experiare, rogo, | |
| numinis ut laesi fiat mansuetior ira, | |
| mutatoque minor sit mea poena loco, | |
| idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, | 25 |
| principiumque mei criminis error habet. | |
| nec leve nec tutum, quo sint mea, dicere, casu | |
| lumina funesti conscia facta mali; | |
| mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus | |
| illud, et admonitu fit novus ipse dolor; | 30 |
| et quaecumque adeo possunt afferre pudorem, | |
| illa tegi caeca condita nocte decet. | |
| nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo | |
| praemia peccato nulla petita mihi, | |
| stultitiamque meum crimen debere vocari, | 35 |
| nomina si facto reddere vera velis. | |
| quae si non ita sunt, alium, quo longius absim, | |
| quaere—suburbana haec sit mihi terra—locum. |