| VII | |
| Vade salutatum, subito perarata, Perillam, | 3.7.1 |
| littera, sermonis fida ministra mei. | |
| aut illam invenies dulci cum matre sedentem, | |
| aut inter libros Pieridasque suas. | |
| quidquid aget, cum te scierit venisse, relinquet, | 5 |
| nec mora, quid venias quidve, requiret, agam. | |
| vivere me dices, sed sic, ut vivere nolim, | |
| nec mala tam longa nostra levata mora; | |
| et tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti, | |
| aptaque in alternos cogere verba pedes. | 10 |
| 'tu quoque' dic 'studiis communibus ecquid inhaeres, | |
| doctaque non patrio carmina more canis? | |
| nam tibi cum facie mores natura pudicos | |
| et raras dotes ingeniumque dedit. | |
| hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas, | 15 |
| ne male fecundae vena periret aquae; | |
| primus id aspexi teneris in virginis annis, | |
| utque pater natae duxque comesque fui. | |
| ergo si remanent ignes tibi pectoris idem, | |
| sola tuum vates Lesbia vincet opus. | 20 |
| sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet, | |
| postque meos casus sit tibi pectus iners. | |
| dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam; | |
| saepe tuis iudex, saepe magister eram: | |
| aut ego praebebam factis modo versibus aures, | 25 |
| aut, ubi cessaras, causa ruboris eram. | |
| forsitan exemplo, quia me laesere libelli, | |
| tu quoque †sis poenae facta ruina meae†. | |
| pone, Perilla, metum; tantummodo femina nulla | |
| neve vir a scriptis discat amare tuis. | 30 |
| ergo desidiae remove, doctissima, causas, | |
| inque bonas artes et tua sacra redi. | |
| ista decens facies longis vitiabitur annis, | |
| rugaque in antiqua fronte senilis erit, | |
| inicietque manum formae damnosa senectus, | 35 |
| quae strepitus passu non faciente venit; | |
| cumque aliquis dicet "fuit haec formosa" dolebis, | |
| et speculum mendax esse querere tuum. | |
| sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis: | |
| finge sed inmensis censibus esse pares, | 40 |
| nempe addit cuicumque libet Fortuna rapitque, | |
| Irus et est subito, qui modo Croesus erat. | |
| singula ne referam, nil non mortale tenemus | |
| pectoris exceptis ingeniique bonis. | |
| en ego, cum caream patria vobisque domoque, | 45 |
| raptaque sint, adimi quae potuere mihi, | |
| ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque: | |
| Caesar in hoc potuit iuris habere nihil. | |
| quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense, | |
| me tamen extincto fama superstes erit, | 50 |
| dumque suis victrix septem de montibus orbem | |
| prospiciet domitum Martia Roma, legar. | |
| tu quoque, quam studii maneat felicior usus, | |
| effuge venturos, qua potes usque, rogos!' |