| VIII | |
| Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru, | 3.8.1 |
| misit in ignotam quo rude semen humum; | |
| nunc ego Medeae vellem frenare dracones, | |
| quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua; | |
| nunc ego iactandas optarem sumere pennas, | 5 |
| sive tuas, Perseu, Daedale, sive tuas: | |
| ut tenera nostris cedente volatibus aura | |
| aspicerem patriae dulce repente solum, | |
| desertaeque domus vultum, memoresque sodales, | |
| caraque praecipue coniugis ora meae. | 10 |
| stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas, | |
| quae non ulla tibi fertque feretque dies? | |
| si semel optandum est, Augusti numen adora, | |
| et, quem sensisti, rite precare deum. | |
| ille tibi pennasque potest currusque volucres | 15 |
| tradere: det reditum, protinus ales eris. | |
| si precer hoc—neque enim possum maiora rogare— | |
| ne mea sint, timeo, vota modesta parum. | |
| forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram, | |
| tum quoque sollicita mente rogandus erit. | 20 |
| quod nimis interea est instar mihi muneris ampli: | |
| ex his me iubeat quolibet ire locis. | |
| nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae; | |
| ei mihi, perpetuus corpora languor habet! | |
| seu vitiant artus aegrae contagia mentis, | 25 |
| sive mei causa est in regione mali, | |
| ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixque | |
| ossa tegit macies nec iuvat ora cibus; | |
| quique per autumnum percussis frigore primo | |
| est color in foliis, quae nova laesit hiems, | 30 |
| is mea membra tenet, nec viribus adlevor ullis, | |
| et numquam queruli causa doloris abest. | |
| nec melius valeo, quam corpore, mente, sed aegra est | |
| utraque pars aeque binaque damna fero. | |
| haeret et ante oculos veluti spectabile corpus | 35 |
| adstat fortunae forma tegenda meae; | |
| cumque locum moresque hominum cultusque sonumque | |
| cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit, | |
| tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira, | |
| quod non offensas vindicet ense suas. | 40 |
| at, quoniam semel est odio civiliter usus, | |
| mutato levior sit fuga nostra loco. |