| IX | |
| Hic quoque sunt igitur Graiae—quis crederet?—urbes | 3.9.1 |
| inter inhumanae nomina barbariae; | |
| huc quoque Mileto missi venere coloni, | |
| inque Getis Graias constituere domos. | |
| sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe, | 5 |
| constat ab Absyrti caede fuisse loco. | |
| nam rate, quae cura pugnacis facta Minervae | |
| per non temptatas prima cucurrit aquas, | |
| impia desertum fugiens Medea parentem | |
| dicitur his remos applicuisse vadis. | 10 |
| quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto, | |
| 'hospes,' ait 'nosco, Colchide, vela, venit'. | |
| dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis, | |
| dum sequitur celeres ancora tracta manus, | |
| conscia percussit meritorum pectora Colchis | 15 |
| ausa atque ausura multa nefanda manu; | |
| et, quamquam superest ingens audacia menti, | |
| pallor in attonitae virginis ore fuit. | |
| ergo ubi prospexit venientia vela 'tenemur', | |
| et 'pater est aliqua fraude morandus' ait. | 20 |
| dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus, | |
| ad fratrem casu lumina flexa tulit. | |
| cuius ut oblata est praesentia, 'vicimus' inquit: | |
| 'hic mihi morte sua causa salutis erit.' | |
| protinus ignari nec quicquam tale timentis | 25 |
| innocuum rigido perforat ense latus, | |
| atque ita divellit divulsaque membra per agros | |
| dissipat in multis invenienda locis | |
| (neu pater ignoret, scopulo proponit in alto | |
| pallentesque manus sanguineumque caput), | 30 |
| ut genitor luctuque novo tardetur et, artus | |
| dum legat extinctos, triste retardet iter. | |
| inde Tomis dictus locus hic, quia fertur in illo | |
| membra soror fratris consecuisse sui. |