| III | |
| Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias, | 4.3.1 |
| altera Sidonias, utraque sicca, rates, | |
| omnia cum summo positae videatis in axe, | |
| et maris occiduas non subeatis aquas, | |
| aetheriamque suis cingens amplexibus arcem | 5 |
| vester ab intacta circulus extet humo, | |
| aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam | |
| dicitur Iliades transiluisse Remus, | |
| inque meam nitidos dominam convertite vultus, | |
| sitque memor nostri necne, referte mihi. | 10 |
| ei mihi, cur nimium quae sunt manifesta, requiro? | |
| cur iacet ambiguo spes mea mixta metu? | |
| crede quod est et vis, ac desine tuta vereri, | |
| deque fide certa sit tibi certa fides, | |
| quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae, | 15 |
| non mentitura tu tibi voce refer, | |
| esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est, | |
| quodque potest, secum nomen habere tuum. | |
| vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret, | |
| †teque remota procul† si modo vivit, amat. | 20 |
| ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori, | |
| lenis ab admonito pectore somnus abit? | |
| tunc subeunt curae, dum te lectus locusque | |
| tangit et oblitam non sinit esse mei, | |
| et veniunt aestus, et nox inmensa videtur, | 25 |
| fessaque iactati corporis ossa dolent? | |
| non equidem dubito, quin haec et cetera fiant, | |
| detque tuus maesti signa doloris amor, | |
| nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum | |
| Hectora Thessalico vidit ab axe rapi. | 30 |
| quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum, | |
| affectum quem te mentis habere velim. | |
| tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris: | |
| non es? at amisso coniuge digna fores. | |
| tu vero tua damna dole, mitissima coniunx, | 35 |
| tempus et a nostris exige triste malis, | |
| fleque meos casus: est quaedam flere voluptas; | |
| expletur lacrimis egeriturque dolor. | |
| atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset | |
| mors mea, morte fores sola relicta mea! | 40 |
| spiritus hic per te patrias exisset in auras, | |
| sparsissent lacrimae pectora nostra piae, | |
| supremoque die notum spectantia caelum | |
| texissent digiti lumina nostra tui, | |
| et cinis in tumulo positus iacuisset avito, | 45 |
| tactaque nascenti corpus haberet humus; | |
| denique, ut et vixi, sine crimine mortuus essem: | |
| nunc mea supplicio vita pudenda suo est. | |
| me miserum, si tu, cum diceris exulis uxor, | |
| avertis vultus et subit ora rubor! | 50 |
| me miserum, si turpe putas mihi nupta videri! | |
| me miserum, si te iam pudet esse meam! | |
| tempus ubi est illud, quo te iactare solebas | |
| coniuge, nec nomen dissimulare viri? | |
| tempus ubi est, quo te—nisi non vis illa referri— | 55 |
| et dici, memini, iuvit et esse meam? | |
| utque probae dignum est, omni tibi dote placebam: | |
| addebat veris multa faventis amor. | |
| nec, quem praeferres—ita res tibi magna videbar— | |
| quemque tuum malles esse, vir alter erat. | 60 |
| nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta, tuusque | |
| non debet dolor hinc, debet abesse pudor. | |
| cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu, | |
| num legis Euadnen erubuisse viro? | |
| nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes, | 65 |
| ipse suis Phaëthon infitiandus erat. | |
| nec Semele Cadmo facta est aliena parenti, | |
| quod precibus periit ambitiosa suis. | |
| nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus, | |
| purpureus molli fiat in ore pudor. | 70 |
| sed magis in curam nostri consurge tuendi, | |
| exemplumque mihi coniugis esto bonae, | |
| materiamque tuis tristem virtutibus imple: | |
| ardua per praeceps gloria vadit iter. | |
| Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset? | 75 |
| publica virtuti per mala facta via est. | |
| ars tua, Tiphy, vacet, si non sit in aequore fluctus: | |
| si valeant homines, ars tua, Phoebe, vacet. | |
| quae latet inque bonis cessat non cognita rebus, | |
| apparet virtus arguiturque malis. | 80 |
| dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque | |
| conspicuum pietas qua tua tollat, habet. | |
| utere temporibus, quorum nunc munere facta est | |
| et patet in laudes area magna tuas. |