| IV | |
| O qui, nominibus cum sis generosus avorum, | 4.4.1 |
| exsuperas morum nobilitate genus, | |
| cuius inest animo patrii candoris imago, | |
| non careat numeris candor ut iste suis, | |
| cuius in ingenio est patriae facundia linguae, | 5 |
| qua prior in Latio non fuit ulla foro: | |
| quod minime volui, positis pro nomine signis | |
| dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis. | |
| nil ego peccavi; tua te bona cognita produnt; | |
| si, quod es, appares, culpa soluta mea est. | 10 |
| nec tamen officium nostro tibi carmine factum | |
| principe tam iusto posse nocere puto. | |
| ipse pater patriae—quid enim est civilius illo?— | |
| sustinet in nostro carmine saepe legi; | |
| nec prohibere potest, quia res est publica Caesar, | 15 |
| et de communi pars quoque nostra bono est. | |
| Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum, | |
| seque celebrari quolibet ore sinit. | |
| causa tua exemplo superorum tuta deorum est, | |
| quorum hic aspicitur, creditur ille deus. | 20 |
| ut non debuerim, tamen hoc ego crimen habebo: | |
| non fuit arbitrii littera nostra tui. | |
| nec nova, quod tecum loquor, est iniuria nostra, | |
| incolumis cum quo saepe locutus eram. | |
| quo vereare minus ne sim tibi crimen amicus, | 25 |
| invidiam, siqua est, auctor habere potest. | |
| nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis— | |
| hoc certe noli dissimulare—pater, | |
| ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabat | |
| plus etiam quam me iudice dignus eram; | 30 |
| deque meis illo referebat versibus ore, | |
| in quo pars magnae nobilitatis erat. | |
| non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit, | |
| sed prius auctori sunt data verba tuo. | |
| nec data sunt, mihi crede, tamen, sed in omnibus actis, | 35 |
| ultima si demas, vita tuenda mea est. | |
| hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis, | |
| si tanti series sit tibi nota mali. | |
| aut timor aut error nobis, prius obfuit error. | |
| ah! sine me fati non meminisse mei; | 40 |
| neve retractando nondum coëuntia rumpam | |
| vulnera: vix illis proderit ipsa quies. | |
| ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne | |
| peccato facinus consiliumque meo; | |
| idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum, | 45 |
| nec mihi detractas possidet alter opes. | |
| forsitan hanc ipsam, vivam modo, finiet olim, | |
| tempore cum fuerit lenior ira, fugam. | |
| nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non | |
| nostra verecundo vota pudore carent. | 50 |
| mitius exilium pauloque propinquius opto, | |
| quique sit a saevo longius hoste locus. | |
| quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo | |
| hoc peteret pro me, forsitan ille daret. | |
| frigida me cohibent Euxini litora Ponti: | 55 |
| dictus ab antiquis Axenus ille fuit. | |
| nam neque iactantur moderatis aequora ventis, | |
| nec placidos portus hospita navis adit. | |
| sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt; | |
| nec minus infida terra timetur aqua. | 60 |
| illi, quos audis hominum gaudere cruore, | |
| paene sub eiusdem sideris axe iacent, | |
| nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira | |
| caede pharetratae spargitur ara deae. | |
| haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis | 65 |
| nec cupienda bonis regna Thoantis erant. | |
| hic pro supposita virgo Pelopeïa cerva | |
| sacra deae coluit qualiacumque suae. | |
| quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes | |
| exactus Furiis venerat ipse suis, | 70 |
| et comes exemplum veri Phoceus amoris, | |
| qui duo corporibus, mentibus unus erant, | |
| protinus evincti tristem ducuntur ad aram, | |
| quae stabat geminas ante cruenta fores. | |
| nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum; | 75 |
| alter ob alterius funera maestus erat. | |
| et iam constiterat stricto mucrone sacerdos, | |
| cinxerat et Graias barbara vitta comas, | |
| cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi | |
| pro nece complexus Iphigenia dedit. | 80 |
| laeta deae signum crudelia sacra perosae | |
| transtulit ex illis in meliora locis. | |
| haec igitur regio, magni paene ultima mundi, | |
| quam fugere homines dique, propinqua mihi est; | |
| aque mea terra prope sunt funebria sacra, | 85 |
| si modo Nasoni barbara terra sua est. | |
| o utinam venti, quibus est ablatus Orestes, | |
| placato referant et mea vela deo! |