| LIBER QUINTUS | |
| I | |
| Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum | 5.1.1 |
| litore praemissis quattuor adde meis; | |
| hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae: | |
| invenies toto carmine dulce nihil. | |
| flebilis ut noster status est, ita flebile carmen, | 5 |
| materiae scripto conveniente suae. | |
| integer et laetus laeta et iuvenalia lusi: | |
| illa tamen nunc me composuisse piget. | |
| ut cecidi, subiti perago praeconia casus, | |
| sumque argumenti conditor ipse mei. | 10 |
| utque iacens ripa deflere Caystrius ales | |
| dicitur ore suam deficiente necem, | |
| sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras, | |
| efficio tacitum ne mihi funus eat. | |
| delicias siquis lascivaque carmina quaerit, | 15 |
| praemoneo, non est scripta quod ista legat. | |
| aptior huic Gallus blandique Propertius oris, | |
| aptior, ingenium come, Tibullus erit. | |
| atque utinam numero non nos essemus in isto! | |
| ei mihi, cur umquam Musa iocata mea est? | 20 |
| sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri | |
| ille pharetrati lusor Amoris abest. | |
| quod superest, numeros ad publica carmina flexi, | |
| et memores iussi nominis esse sui. | |
| si tamen ex vobis aliquis, tam multa requiret | 25 |
| unde dolenda canam: multa dolenda tuli. | |
| non haec ingenio, non haec componimus arte: | |
| materia est propriis ingeniosa malis. | |
| et quota fortunae pars est in carmine nostrae? | |
| felix, qui patitur quae numerare potest! | 30 |
| quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas, | |
| mollia quot Martis gramina campus habet, | |
| tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque | |
| nulla nisi in studio est Pieridumque mora. | |
| 'quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?' inquis: | 35 |
| idem, fortunae qui modus huius erit. | |
| quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat, | |
| nec mea sunt, fati verba sed ista mei. | |
| at mihi si cara patriam cum coniuge reddas, | |
| sint vultus hilares, simque quod ante fui. | 40 |
| lenior invicti si sit mihi Caesaris ira, | |
| carmina laetitiae iam tibi plena dabo. | |
| nec tamen ut lusit, rursus mea littera ludet: | |
| sit semel illa malo luxuriata meo! | |
| quod probet ipse, canam, poenae modo parte levata | 45 |
| barbariam rigidos effugiamque Getas. | |
| interea nostri quid agant, nisi triste, libelli? | |
| tibia funeribus convenit ista meis. | |
| 'at poteras' inquis 'melius mala ferre silendo, | |
| et tacitus casus dissimulare tuos'. | 50 |
| exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur, | |
| acceptoque gravi vulnere flere vetas? | |
| ipse Perilleo Phalaris permisit in aere | |
| edere mugitus et bovis ore queri. | |
| cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles, | 55 |
| tu fletus inhibes, durior hoste, meos? | |
| cum faceret Nioben orbam Latonia proles, | |
| non tamen et siccas iussit habere genas. | |
| est aliquid, fatale malum per verba levare: | |
| hoc querulam Procnen Halcyonenque facit. | 60 |
| hoc erat, in gelido quare Poeantius antro | |
| voce fatigaret Lemnia saxa sua. | |
| strangulat inclusus dolor atque exaestuat intus, | |
| cogitur et vires multiplicare suas. | |
| da veniam potius, vel totos tolle libellos, | 65 |
| si, mihi quod prodest, hoc tibi, lector, obest. | |
| sed neque obesse potest ulli, nec scripta fuerunt | |
| nostra nisi auctori perniciosa suo. | |
| 'at mala sunt.' fateor: quis te mala sumere cogit? | |
| aut quis deceptum ponere sumpta vetat? | 70 |
| ipse nec emendo, sed ut hic deducta legantur, | |
| non sunt illa suo barbariora loco. | |
| nec me Roma suis debet conferre poetis: | |
| inter Sauromatas ingeniosus eram. | |
| denique nulla mihi captatur gloria, quaeque | 75 |
| ingeniis stimulos subdere fama solet. | |
| nolumus assiduis animum tabescere curis, | |
| quae tamen inrumpunt, quoque vetantur, eunt. | |
| cur scribam, docui: cur mittam, quaeritis, isto? | |
| vobiscum cupio quolibet esse modo. | 80 |