| II | |
| Ecquid ubi e Ponto nova venit epistula, palles, | 5.2.1 |
| et tibi sollicita solvitur illa manu? | |
| pone metum, valeo; corpusque, quod ante laborum | |
| inpatiens nobis invalidumque fuit, | |
| sufficit atque ipso vexatum induruit usu: | 5 |
| an magis infirmo non vacat esse mihi? | |
| mens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumpsit, | |
| affectusque animi, qui fuit ante, manet. | |
| quaeque mora spatioque suo coitura putavi | |
| vulnera non aliter quam modo facta dolent. | 10 |
| scilicet exiguis prodest annosa vetustas, | |
| grandibus accedunt tempore damna malis. | |
| paene decem totis aluit Poeantius annis | |
| pestiferum tumido vulnus ab angue datum; | |
| Telephus aeterna consumptus tabe perisset, | 15 |
| si non, quae nocuit, dextra tulisset opem. | |
| et mea, si facinus nullum commisimus, opto, | |
| vulnera qui fecit, facta levare velit, | |
| contentusque mei iam tandem parte doloris | |
| exiguum pleno de mare demat aquae. | 20 |
| detrahat ut multum, multum restabit acerbi, | |
| parsque meae poenae totius instar erit. | |
| litora quot conchas, quot amoena rosaria flores, | |
| quotve soporiferum grana papaver habet, | |
| silva feras quot alit, quot piscibus unda natatur, | 25 |
| quot tenerum pennis aëra pulsat avis, | |
| tot premor adversis: quae si comprendere coner, | |
| Icariae numerum dicere coner aquae. | |
| utque viae casus, ut amara pericula ponti, | |
| ut taceam strictas in mea fata manus, | 30 |
| barbara me tellus orbisque novissima magni | |
| sustinet et saevo cinctus ab hoste locus. | |
| hinc ego traicerer—neque enim mea culpa cruenta est— | |
| esset, quae debet, si tibi cura mei. | |
| ille deus, bene quo Romana potentia nixa est, | 35 |
| saepe suo victor lenis in hoste fuit. | |
| quid dubitas et tuta times? accede rogaque: | |
| Caesare nil ingens mitius orbis habet. | |
| me miserum! quid agam, si proxima quaeque relinquunt? | |
| subtrahis effracto tu quoque colla iugo? | 40 |
| quo ferar? unde petam lassis solacia rebus? | |
| ancora iam nostram non tenet ulla ratem. | |
| viderit ipse: sacram, quamvis invisus, ad aram | |
| confugiam; nullas summovet ara manus. | |
| adloquor en absens absentia numina supplex, | 45 |
| si fas est homini cum Iove posse loqui. | |
| arbiter imperii, quo certum est sospite cunctos | |
| Ausoniae curam gentis habere deos, | |
| o decus, o patriae per te florentis imago, | |
| o vir non ipso, quem regis, orbe minor— | 50 |
| sic habites terras et te desideret aether, | |
| sic ad pacta tibi sidera tardus eas— | |
| parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem | |
| deme! satis poenae, quod superabit, erit. | |
| ira quidem moderata tua est, vitamque dedisti, | 55 |
| nec mihi ius civis nec mihi nomen abest, | |
| nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul | |
| edicti verbis nominor ipse tui, | |
| omnia quae timui, quoniam meruisse videbar; | |
| sed tua peccato lenior ira meo est: | 60 |
| arva relegatum iussisti visere Ponti, | |
| et Scythicum profuga scindere puppe fretum. | |
| iussus ad Euxini deformia litora veni | |
| aequoris—haec gelido terra sub axe iacet— | |
| nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, | 65 |
| glaebaque canenti semper obusta gelu, | |
| nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae, | |
| Graecaque quod Getico victa loquela sono est, | |
| quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, | |
| vixque brevis tutos murus ab hoste facit. | 70 |
| pax tamen interdum est, pacis fiducia numquam: | |
| sic hic nunc patitur, nunc timet arma locus. | |
| hinc ego dum muter, vel me Zanclaea Charybdis | |
| devoret aque suis ad Styga mittat aquis, | |
| vel rapidae flammis urar patienter in Aetnae, | 75 |
| vel freta Leucadio mittar in alta modo. | |
| quod petimus, poena est: neque enim miser esse recuso, | |
| sed precor ut possim tutius esse miser. |