| III | |
| Illa dies haec est, qua te celebrare poetae, | 5.3.1 |
| si modo non fallunt tempora, Bacche, solent, | |
| festaque odoratis innectunt tempora sertis, | |
| et dicunt laudes ad tua vina tuas. | |
| inter quos, memini, dum me mea fata sinebant, | 5 |
| non invisa tibi pars ego saepe fui, | |
| quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Vrsae | |
| iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis. | |
| quique prius mollem vacuamque laboribus egi | |
| in studiis vitam Pieridumque choro, | 10 |
| nunc procul a patria Geticis circumsonor armis, | |
| multa prius pelago multaque passus humo. | |
| sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum, | |
| nubila nascenti seu mihi Parca fuit, | |
| tu tamen e sacris hederae cultoribus unum | 15 |
| numine debueras sustinuisse tuo. | |
| an dominae fati quicquid cecinere sorores, | |
| omne sub arbitrio desinit esse dei? | |
| ipse quoque aetherias meritis invectus es arces, | |
| quo non exiguo facta labore via est; | 20 |
| nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum | |
| Strymona venisti Marticolamque Geten, | |
| Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen, | |
| et quascumque bibit decolor Indus aquas. | |
| scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae | 25 |
| stamina bis genito bis cecinere tibi. | |
| me quoque, si fas est exemplis ire deorum, | |
| ferrea sors vitae difficilisque premit. | |
| illo nec levius cecidi, quem magna locutum | |
| reppulit a Thebis Iuppiter igne suo. | 30 |
| ut tamen audisti percussum fulmine vatem, | |
| admonitu matris condoluisse potes, | |
| et potes aspiciens circum tua sacra poetas | |
| 'nescioquis nostri' dicere 'cultor abest'. | |
| fer, bone Liber, opem: sic albida degravet ulmum | 35 |
| vitis et incluso plena sit uva mero, | |
| sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnava iuventus | |
| adsit, et attonito non taceare sono, | |
| ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi, | |
| impia nec poena Pentheos umbra vacet, | 40 |
| sic micet aeternum vicinaque sidera vincat | |
| coniugis in caelo clara corona tuae: | |
| huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros, | |
| unum de numero me memor esse tuo. | |
| sunt dis inter se commercia: flectere tempta | 45 |
| Caesareum numen numine, Bacche, tuo. | |
| vos quoque, consortes studii, pia turba, poëtae, | |
| haec eadem sumpto quisque rogate mero. | |
| atque aliquis vestrum, Nasonis nomine dicto, | |
| adponat labris pocula mixta suis, | 50 |
| admonitusque mei, cum circumspexerit omnes, | |
| dicat 'ubi est nostri pars modo Naso chori?' | |
| idque ita, si vestrum merui candore favorem, | |
| nullaque iudicio littera laesa meo est, | |
| si, veterum digne venerer cum scripta virorum, | 55 |
| proxima non illis esse minora reor, | |
| sic igitur dextro faciatis Apolline carmen: | |
| quod licet, inter vos nomen habete meum. |