| V | |
| Annuus adsuetum dominae natalis honorem | 5.5.1 |
| exigit: ite manus ad pia sacra meae. | |
| sic quondam festum Laërtius egerit heros | |
| forsan in extremo coniugis orbe diem. | |
| lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum, | 5 |
| quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui; | |
| quaeque semel toto vestis mihi sumitur anno, | |
| sumatur fatis discolor alba meis; | |
| araque gramineo viridis de caespite fiat, | |
| et velet tepidos nexa corona focos. | 10 |
| da mihi tura, puer, pingues facientia flammas, | |
| quodque pio fusum stridat in igne merum. | |
| optime natalis! quamvis procul absumus, opto | |
| candidus huc venias dissimilisque meo, | |
| si quod et instabat dominae miserabile vulnus, | 15 |
| sit perfuncta meis tempus in omne malis; | |
| quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est, | |
| quod superest, tutum per mare navis eat. | |
| illa domo nataque sua patriaque fruatur— | |
| erepta haec uni sit satis esse mihi— | 20 |
| quatenus et non est in caro coniuge felix, | |
| pars vitae tristi cetera nube vacet. | |
| vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens, | |
| consumatque annos, sed diuturna, suos. | |
| adicerem et nostros, sed ne contagia fati | 25 |
| corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei. | |
| nil homini certum est: fieri quis posse putaret, | |
| ut facerem in mediis haec ego sacra Getis? | |
| aspice ut aura tamen fumos e ture coortos | |
| in partes Italas et loca dextra ferat. | 30 |
| sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis: | |
| consilio fugiunt aethera, Ponte, tuum. | |
| consilio, commune sacrum cum fiat in ara | |
| fratribus, alterna qui periere manu, | |
| ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis, | 35 |
| scinditur in partes atra favilla duas. | |
| hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar, | |
| et me Battiades iudice falsus erat: | |
| omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto | |
| terga, vapor, dederis Ausoniamque petas. | 40 |
| haec ergo lux est, quae si non orta fuisset, | |
| nulla fuit misero festa videnda mihi. | |
| edidit haec mores illis heroisin aequos, | |
| quis erat Eëtion Icariusque pater. | |
| nata pudicitia est ista probitasque, fidesque, | 45 |
| at non sunt ista gaudia nata die, | |
| sed labor et curae fortunaque moribus impar, | |
| iustaque de viduo paene querela toro. | |
| scilicet adversis probitas exercita rebus | |
| tristi materiam tempore laudis habet. | 50 |
| si nihil infesti durus vidisset Vlixes, | |
| Penelope felix, sed sine laude foret. | |
| victor Echionias si vir penetrasset in arces, | |
| forsitan Euadnen vix sua nosset humus. | |
| cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est? | 55 |
| nempe fuit misero nupta quod una viro. | |
| effice ut Iliacas tangat prior alter harenas, | |
| Laodamia nihil cur referatur erit. | |
| et tua, quod malles, pietas ignota maneret, | |
| implerent venti si mea vela sui. | 60 |
| di tamen et Caesar dis accessure, sed olim, | |
| aequarint Pylios cum tua fata dies, | |
| non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illi | |
| parcite, quae nullo digna dolore dolet! |