| COTTAE MAXIMO | |
| Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper, | 2.8.1 |
| quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos, | |
| utque tuum munus numerum quem debet haberet, | |
| est ibi Caesaribus Liuia iuncta suis. | |
| Argentum felix omnique beatius auro, | 5 |
| quod, fuerit pretium cum rude, numen habet! | |
| Non mihi diuitias dando maiora dedisses | |
| caelitibus missis nostra sub ora tribus. | |
| Est aliquid spectare deos et adesse putare | |
| et quasi cum uero numine posse loqui. | 10 |
| Quantum ad te, redii, nec me tenet ultima tellus, | |
| utque prius, media sospes in Vrbe moror. | |
| Caesareos uideo uultus, uelut ante uidebam: | |
| uix huius uoti spes fuit ulla mihi. | |
| Vtque salutabam numen caeleste, saluto. | 15 |
| Quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes. | |
| Quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt? | |
| Qui locus ablato Caesare uilis erit. | |
| Hunc ego cum spectem, uideor mihi cernere Romam; | |
| nam patriae faciem sustinet ille suae. | 20 |
| Fallor an irati mihi sunt in imagine uultus, | |
| toruaque nescio quid forma minantis habet? | |
| Parce, uir inmenso maior uirtutibus orbe, | |
| iustaque uindictae supprime frena tuae. | |
| Parce, precor, saecli decus indelebile nostri, | 25 |
| terrarum dominum quem sua cura facit. | |
| Per patriae numen, quae te tibi carior ipso est, | |
| per numquam surdos in tua uota deos | |
| perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est, | |
| et cui maiestas non onerosa tua est, | 30 |
| perque tibi similem uirtutis imagine natum, | |
| moribus adgnosci qui tuus esse potest, | |
| perque tuos uel auo dignos uel patre nepotes | |
| qui ueniunt magno per tua iussa gradu, | |
| parte leua minima nostras et contrahe poenas | 35 |
| daque procul Scythico qui sit ab hoste locum. | |
| Et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar, | |
| numina sint precibus non inimica meis! | |
| Sic fera quam primum pauido Germania uultu | |
| ante triumphantis serua feratur equos, | 40 |
| sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos | |
| uiuant et possis filius esse diu! | |
| Tu quoque, conueniens ingenti nupta marito, | |
| accipe non dura supplicis aure preces! | |
| Sic tibi uir sospes, sic sint cum prole nepotes, | 45 |
| cumque bonis nuribus quod peperere nurus! | |
| Sic quem dira tibi rapuit Germania Drusum | |
| pars fuerit partus sola caduca tui! | |
| Sic tibi mature fraterni funeris ultor | |
| purpureus niueis filius instet equis! | 50 |
| Adnuite o! timidis, mitissima numina, uotis; | |
| praesentis aliquid prosit habere deos. | |
| Caesaris aduentu tuta gladiator harena | |
| exit et auxilium non leue uultus habet. | |
| Nos quoque uestra iuuat quod, qua licet, ora uidemus, | 55 |
| intrata est superis quod domus una tribus. | |
| Felices illi qui non simulacra, sed ipsos | |
| quique deum coram corpora uera uident! | |
| Quod quoniam nobis inuidit inutile fatum, | |
| quos dedit ars uultus effigiemque colo. | 60 |
| Sic homines nouere deos, quos arduus aether | |
| occulit, et colitur pro Ioue forma Iouis. | |
| Denique, quae mecum est et erit sine fine, cauete | |
| ne sit in inuiso uestra figura loco. | |
| Nam caput e nostra citius ceruice recedet | 65 |
| et patiar fossis lumen abire genis | |
| quam caream raptis, o publica numina, uobis: | |
| uos eritis nostrae portus et ara fugae. | |
| Vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis, | |
| utque meas aquilas, <sic mea> signa sequar. | 70 |
| Aut ego me fallo nimioque cupidine ludor | |
| aut spes exilii commodioris adest; | |
| nam minus et minus est facies in imagine tristis | |
| uisaque sunt dictis adnuere ora meis. | |
| Vera precor fiant timidae praesagia mentis | 75 |
| iustaque, quamuis est, sit minor ira dei. |