| COTYI REGI | |
| Regia progenies, cui nobilitatis origo | 2.9.1 |
| nomen in Eumolpi peruenit usque, Coty, | |
| Fama loquax uestras si iam peruenit ad aures | |
| me tibi finitimi parte iacere soli, | |
| supplicis exaudi, iuuenum mitissime, uocem, | 5 |
| quamque potes, profugo—nam potes—adfer opem. | |
| Me fortuna tibi—de qua quod non queror hoc est— | |
| tradidit, hoc uno non inimica mihi. | |
| Excipe naufragium non duro litore nostrum, | |
| ne fuerit terra tutior unda tua. | 10 |
| Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis | |
| conuenit et tanto quantus es ipse uiro. | |
| Fortunam decet hoc istam, quae maxima cum sit, | |
| esse potest animo uix tamen aequa tuo. | |
| Conspicitur numquam meliore potentia causa | 15 |
| quam quotiens uanas non sinit esse preces. | |
| Hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est | |
| a superis ortae nobilitatis opus. | |
| Hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor, | |
| et prior Eumolpo suadet Erichthonius. | 20 |
| Hoc tecum commune deo est quod uterque rogati | |
| supplicibus uestris ferre soletis opem. | |
| Numquid erit quare solito dignemur honore | |
| numina, si demas uelle iuuare deos? | |
| Iuppiter oranti surdas si praebeat auris, | 25 |
| uictima pro templo cur cadat icta Iouis? | |
| Si pacem nullam pontus mihi praestet eunti, | |
| inrita Neptuno cur ego tura feram? | |
| Vana laborantis si fallat arua coloni, | |
| accipiat grauidae cur suis exta Ceres? | 30 |
| Nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho, | |
| musta sub adducto si pede nulla fluent. | |
| Caesar ut imperii moderetur frena precamur, | |
| tam bene quod patriae consulit ille suae. | |
| Vtilitas igitur magnos hominesque deosque | 35 |
| efficit auxiliis quoque fauente suis. | |
| Tu quoque fac prosis intra tua castra iacenti, | |
| o Coty, progenies digna parente tuo. | |
| Conueniens homini est hominem seruare uoluptas | |
| et melius nulla quaeritur arte fauor. | 40 |
| Quis non Antiphaten Laestrygona deuouet aut quis | |
| munifici mores improbat Alcinoi? | |
| Non tibi Cassandreus pater est gentisue Pheraeae | |
| quiue repertorem torruit arte sua, | |
| sed quam Marte ferox et uinci nescius armis, | 45 |
| tam numquam facta pace cruoris amans. | |
| Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes | |
| emollit mores nec sinit esse feros. | |
| Nec regum quisquam magis est instructus ab illis | |
| mitibus aut studiis tempora plura dedit. | 50 |
| Carmina testantur quae, si tua nomina demas, | |
| Threicium iuuenem composuisse negem. | |
| Neue sub hoc tractu uates foret unicus Orpheus, | |
| Bistonis ingenio terra superba tuo est. | |
| Vtque tibi est animus, cum res ita postulat, arma | 55 |
| sumere et hostili tingere caede manum, | |
| atque ut es excusso iaculum torquere lacerto | |
| collaque uelocis flectere doctus equi, | |
| tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis | |
| atque suis humeris forte quieuit opus, | 60 |
| ne tua marcescant per inertis otia somnos, | |
| lucida Pieria tendis in astra uia. | |
| Haec quoque res aliquid tecum mihi foederis adfert: | |
| eiusdem sacri cultor uterque sumus. | |
| Ad uatem uates orantia brachia tendo, | 65 |
| terra sit exiliis ut tua fida meis. | |
| Non ego caede nocens in Ponti litora ueni | |
| mixtaue sunt nostra dira uenena manu, | |
| nec mea subiecta conuicta est gemma tabella | |
| mendacem linis inposuisse notam. | 70 |
| Nec quicquam, quod lege uetor committere, feci: | |
| est tamen his grauior noxa fatenda mihi. | |
| Neue roges quae sit, stultam conscripsimus Artem. | |
| Innocuas nobis haec uetat esse manus. | |
| Ecquid praeterea peccarim quaerere noli, | 75 |
| ut lateat sola culpa sub Arte mea. | |
| Quicquid id est, habuit moderatam uindicis iram, | |
| qui nisi natalem nil mihi dempsit humum. | |
| Hac quoniam careo, tua nunc uicinia praestet, | |
| inuiso possim tutus ut esse loco. | 80 |