| MACRO | |
| Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae | 2.10.1 |
| haec tibi Nasonem scribere uerba, Macer, | |
| auctorisque sui si non est anulus index, | |
| cognitane est nostra littera facta manu? | |
| An tibi notitiam mora temporis eripit horum | 5 |
| nec repetunt oculi signa uetusta tui? | |
| Sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque, | |
| exciderit tantum ne tibi cura mei. | |
| Quam tu uel longi debes conuictibus aeui, | |
| uel mea quod coniunx non aliena tibi est, | 10 |
| uel studiis quibus es quam nos sapientius usus, | |
| utque decet, nulla factus es Arte nocens. | |
| Tu canis aeterno quicquid restabat Homero, | |
| ne careant summa Troica bella manu. | |
| Naso parum prudens Artem dum tradit amandi, | 15 |
| doctrinae pretium triste magister habet. | |
| Sunt tamen inter se communia sacra poetis, | |
| diuersum quamuis quisque sequamur iter. | |
| Quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse | |
| suspicor et casus uelle leuare meos. | 20 |
| Te duce magnificas Asiae perspeximus urbes, | |
| Trinacris est oculis te duce uisa meis; | |
| uidimus Aetnaea caelum splendescere flamma, | |
| subpositus monti quam uomit ore gigans | |
| Hennaeosque lacus et olentia stagna Palici, | 25 |
| quamque suis Cyanen miscet Anapus aquis. | |
| Nec procul hinc nympha est quae, dum fugit Elidis amnem, | |
| tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua. | |
| Hic mihi labentis pars anni magna peracta est. | |
| Eheu! quam dispar est locus ille Getis! | 30 |
| Et quota pars haec sunt rerum quas uidimus ambo, | |
| te mihi iucundas efficiente uias, | |
| seu rate caeruleas picta sulcauimus undas, | |
| esseda nos agili siue tulere rota. | |
| Saepe breuis nobis uicibus uia uisa loquendi | 35 |
| pluraque, si numeres, uerba fuere gradu. | |
| Saepe dies sermone minor fuit inque loquendum | |
| tarda per aestiuos defuit hora dies. | |
| Est aliquid casus pariter timuisse marinos | |
| iunctaque ad aequoreos uota tulisse deos, | 40 |
| et modo res egisse simul, modo rursus ab illis, | |
| quorum non pudeat, posse referre iocos. | |
| Haec tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis | |
| ante tuos oculos, ut modo uisus, ero. | |
| Ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi | 45 |
| qui semper liquidis altior extat aquis, | |
| te tamen intueor, quo solo pectore possum, | |
| et tecum gelido saepe sub axe loquor. | |
| Hic es et ignoras et ades celeberrimus absens | |
| inque Getas media iussus ab Vrbe uenis. | 50 |
| Redde uicem et, quoniam regio felicior ista est, | |
| istic me memori pectore semper habe. |