| RVFO | |
| Hoc tibi, Rufe, breui properatum tempore mittit | 2.11.1 |
| Naso, parum faustae conditor Artis, opus, | |
| ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti, | |
| scire tamen possis nos meminisse tui. | |
| Nominis ante mei uenient obliuia nobis | 5 |
| pectore quam pietas sit tua pulsa meo, | |
| et prius hanc animam uacuas reddemus in auras | |
| quam fiat meriti gratia uana tui. | |
| Grande uoco lacrimas meritum quibus ora rigabas, | |
| cum mea concreto sicca dolore forent. | 10 |
| Grande uoco meritum maestae solacia mentis, | |
| cum pariter nobis illa tibique dares. | |
| Sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor, | |
| admonitu melior fit tamen illa tuo. | |
| Namque, quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli, | 15 |
| hoc ego te laetor coniugis esse meae. | |
| Quae, ne dissimilis tibi sit probitate, laborat | |
| seque tui uita sanguinis esse probat. | |
| Ergo, quod fuerat stimulis factura sine ullis, | |
| plenius auctorem te quoque nancta facit. | 20 |
| Acer et ad palmae per se cursurus honores, | |
| si tamen horteris, fortius ibit equus. | |
| Adde quod absentis cura mandata fideli | |
| perficis et nullum ferre grauaris onus. | |
| O, referant grates, quoniam non possumus ipsi, | 25 |
| di tibi, qui referent, si pia facta uident, | |
| sufficiatque diu corpus quoque moribus istis, | |
| maxima Fundani gloria, Rufe, soli! |