| FABIO MAXIMO | |
| Si uacat exiguum profugo dare tempus amico, | 3.3.1 |
| o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades, | |
| dum tibi quae uidi refero, seu corporis umbra | |
| seu ueri species seu fuit ille sopor. | |
| Nox erat et bifores intrabat luna fenestras, | 5 |
| mense fere medio quanta nitere solet. | |
| Publica me requies curarum somnus habebat | |
| fusaque erant toto languida membra toro, | |
| cum subito pennis agitatus inhorruit aer | |
| et gemuit paruo mota fenestra sono. | 10 |
| Territus in cubitum releuo mea membra sinistrum, | |
| pulsus et e trepido pectore somnus abit. | |
| Stabat Amor, uultu non quo prius esse solebat, | |
| fulcra tenens laeua tristis acerna manu, | |
| nec torquem collo neque habens crinale capillo | 15 |
| nec bene dispositas comptus ut ante comas. | |
| Horrida pendebant molles super ora capilli | |
| et uisa est oculis horrida penna meis, | |
| qualis in aeriae tergo solet esse columbae | |
| tractatam multae quam tetigere manus. | 20 |
| Hunc simul agnoui—neque enim mihi notior alter— | |
| talibus adfata est libera lingua sonis: | |
| 'O puer, exilii decepto causa magistro, | |
| quem fuit utilius non docuisse mihi, | |
| huc quoque uenisti, pax est ubi tempore nullo | 25 |
| et coit adstrictis barbarus Hister aquis? | |
| Quae tibi causa uiae, nisi uti mala nostra uideres, | |
| quae sunt, si nescis, inuidiosa tibi? | |
| Tu mihi dictasti iuuenalia carmina primus, | |
| adposui senis te duce quinque pedes. | 30 |
| Nec me Maeonio consurgere carmine nec me | |
| dicere magnorum passus es acta ducum. | |
| Forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes | |
| ingenii uires comminuere mei. | |
| Namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis, | 35 |
| in nullum mea mens grande uacauit opus. | |
| Nec satis hoc fuerat: stulto quoque carmine feci | |
| Artibus ut posses non rudis esse meis. | |
| Pro quibus exilium misero est mihi reddita merces, | |
| id quoque in extremis et sine pace locis. | 40 |
| At non Chionides Eumolpus in Orphea talis, | |
| in Phryga nec Satyrum talis Olympus erat, | |
| praemia nec Chiron ab Achille talia cepit, | |
| Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam. | |
| Nomina neu referam longum collecta per aeuum, | 45 |
| discipulo perii solus ab ipse meo. | |
| Dum damus arma tibi, dum te, lasciue, docemus, | |
| haec te discipulo dona magister habet. | |
| Scis tamen et liquido iuratus dicere possis | |
| non me legitimos sollicitasse toros. | 50 |
| Scripsimus haec illis quarum nec uitta pudicos | |
| contingit crines nec stola longa pedes. | |
| Dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas | |
| et facere incertum per mea iussa genus? | |
| An sit ab his omnis rigide submota libellis | 55 |
| quam lex furtiuos arcet habere uiros? | |
| Quid tamen hoc prodest, uetiti si lege seuera | |
| credor adulterii composuisse notas? | |
| At tu—sic habeas ferientes cuncta sagittas, | |
| sic numquam rapido lampades igne uacent, | 60 |
| sic regat imperium terrasque coerceat omnis | |
| Caesar, ab Aenea est qui tibi fratre tuus— | |
| effice sit nobis non inplacabilis ira | |
| meque loco plecti commodiore uelit.' | |
| Haec ego uisus eram puero dixisse uolucri, | 65 |
| hos uisus nobis ille dedisse sonos: | |
| 'Per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas, | |
| per matrem iuro Caesareumque caput | |
| nil nisi concessum nos te didicisse magistro | |
| Artibus et nullum crimen inesse tuis. | 70 |
| Vtque hoc, sic utinam defendere cetera possem! | |
| Scis aliud quod te laeserit esse magis. | |
| Quidquid id est,—neque enim debet dolor ipse referri, | |
| nec potes a culpa dicere abesse tua— | |
| tu licet erroris sub imagine crimen obumbres, | 75 |
| non grauior merito iudicis ira fuit. | |
| Vt tamen aspicerem consolarerque iacentem, | |
| lapsa per inmensas est mea penna uias. | |
| Haec loca tum primum uidi cum matre rogante | |
| Phasias est telis fixa puella meis. | 80 |
| Quae nunc cur iterum post saecula longa reuisam | |
| tu facis, o castris miles amice meis. | |
| Pone metus igitur: mitescet Caesaris ira | |
| et ueniet uotis mollior aura tuis. | |
| Neue moram timeas, tempus quod quaerimus instat | 85 |
| cunctaque laetitiae plena triumphus habet. | |
| Dum domus et nati, dum mater Liuia gaudet, | |
| dum gaudes, patriae magne ducisque pater, | |
| dum sibi gratatur populus totamque per Vrbem | |
| omnis odoratis ignibus ara calet, | 90 |
| dum faciles aditus praebet uenerabile templum, | |
| sperandum est nostras posse ualere preces. | |
| Dixit et aut ille est tenues dilapsus in auras, | |
| coeperunt sensus aut uigilare mei. | |
| Si dubitem faueas quin his, o Maxime, dictis, | 95 |
| Memnonio cygnos esse colore putem. | |
| Sed neque mutatur nigra pice lacteus umor, | |
| nec quod erat candens fit terebinthus ebur. | |
| Conueniens animo genus est tibi; nobile namque | |
| pectus et Herculeae simplicitatis habes. | 100 |
| Liuor, iners uitium, mores non exit in altos | |
| utque latens ima uipera serpit humo. | |
| Mens tua sublimis supra genus eminet ipsum | |
| grandius ingenio nec tibi nomen inest. | |
| Ergo alii noceant miseris optentque timeri | 105 |
| tinctaque mordaci spicula felle gerant. | |
| At tua supplicibus domus est adsueta iuuandis, | |
| in quorum numero me, precor, esse uelis. |