| RVFINO | |
| Haec tibi non uanam portantia uerba salutem | 3.4.1 |
| Naso Tomitana mittit ab urbe tuus, | |
| utque suo faueas mandat, Rufine, Triumpho, | |
| in uestras uenit si tamen ille manus. | |
| Est opus exiguum uestrisque paratibus inpar: | 5 |
| quale tamen cumque est, ut tueare, rogo. | |
| Firma ualent per se nullumque Machaona quaerunt; | |
| ad medicam dubius confugit aeger opem. | |
| Non opus est magnis placido lectore poetis: | |
| quemlibet inuitum difficilemque tenent. | 10 |
| Nos, quibus ingenium longi minuere labores | |
| aut etiam nullum forsitan ante fuit, | |
| uiribus infirmi uestro candore ualemus; | |
| quod mihi si demas, omnia rapta putem. | |
| Cunctaque cum mea sint propenso nixa fauore, | 15 |
| praecipuum ueniae ius habet ille liber. | |
| Spectatum uates alii scripsere triumphum: | |
| est aliquid memori uisa notare manu. | |
| Nos ea uix auidam uulgo captata per aurem | |
| scripsimus atque oculi fama fuere mei. | 20 |
| Scilicet adfectus similis aut impetus idem | |
| rebus ab auditis conspicuisque uenit! | |
| Nec nitor argenti quem uos uidistis et auri | |
| quod mihi defuerit purpuraque illa queror, | |
| sed loca, sed gentes formatae mille figuris | 25 |
| nutrissent carmen proeliaque ipsa meum, | |
| et regum uultus, certissima pignora mentis, | |
| iuuissent aliqua forsitan illud opus. | |
| Plausibus ex ipsis populi laetoque fauore | |
| ingenium quoduis incaluisse potest, | 30 |
| tamque ego sumpsissem tali clamore uigorem | |
| quam rudis audita miles ad arma tuba. | |
| Pectora sint nobis niuibus glacieque licebit | |
| atque hoc quem patior frigidiora loco, | |
| illa ducis facies in curru stantis eburno | 35 |
| excuteret frigus sensibus omne meis. | |
| His ego defectus dubiisque auctoribus usus | |
| ad uestri uenio iure fauoris opem. | |
| Nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum | |
| nomina: materiam non habuere manus. | 40 |
| Pars quota de tantis rebus, quam fama referre | |
| aut aliquis nobis scribere posset, erat? | |
| Quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid | |
| erratum est illic praeteritumue mihi. | |
| Adde quod adsidue domini meditata querelas | 45 |
| ad laetum carmen uix mea uersa lyra est. | |
| Vix bona post tanto quaerenti uerba subibant | |
| et gaudere aliquid res mihi uisa noua est, | |
| utque reformidant insuetum lumina solem, | |
| sic ad laetitiam mens mea segnis erat. | 50 |
| Est quoque cunctarum nouitas carissima rerum | |
| gratiaque officio quod mora tardat abest. | |
| Cetera certatim de magno scripta triumpho | |
| iam pridem populi suspicor ore legi. | |
| Illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus. | 55 |
| Illa recens pota est, nostra tepebit aqua. | |
| Non ego cessaui nec fecit inertia serum: | |
| ultima me uasti sustinet ora freti. | |
| Dum uenit huc rumor properataque carmina fiunt | |
| factaque eunt ad uos, annus abisse potest. | 60 |
| Nec minimum refert intacta rosaria primus | |
| an sera carpas paene relicta manu. | |
| Quid mirum lectis exhausto floribus horto | |
| si duce non facta est digna corona suo? | |
| Deprecor hoc: uatum contra sua carmina ne quis | 65 |
| dicta putet! pro se Musa locuta mea est. | |
| Sunt mihi uobiscum communia sacra, poetae, | |
| in uestro miseris si licet esse choro, | |
| magnaque pars animae mecum uixistis, amici: | |
| hac ego uos absens nunc quoque parte colo. | 70 |
| Sint igitur uestro mea commendata fauore | |
| carmina, non possum pro quibus ipse loqui. | |
| Scripta placent a morte fere, quia laedere uiuos | |
| liuor et iniusto carpere dente solet. | |
| Si genus est mortis male uiuere, terra moratur | 75 |
| et desunt fatis sola sepulcra meis. | |
| Denique opus curae culpetur ut undique nostrae, | |
| officium nemo qui reprehendat erit. | |
| Vt desint uires, tamen est laudanda uoluntas: | |
| hac ego contentos auguror esse deos. | 80 |
| Haec facit ut ueniat pauper quoque gratus ad aras | |
| et placeat caeso non minus agna boue. | |
| Res quoque tanta fuit quantae subsistere summo | |
| Aeneidos uati grande fuisset onus. | |
| Ferre etiam molles elegi tam uasta triumphi | 85 |
| pondera disparibus non potuere rotis. | |
| Quo pede nunc utar dubia est sententia nobis: | |
| alter enim de te, Rhene, triumphus adest. | |
| Inrita uotorum non sunt praesagia uatum. | |
| Danda Ioui laurus, dum prior illa uiret. | 90 |
| Nec mea uerba legis, qui sum submotus ad Histrum, | |
| non bene pacatis flumina pota Getis. | |
| Ista dei uox est: deus est in pectore nostro; | |
| haec duce praedico uaticinorque deo. | |
| Quid cessas currum pompamque parare triumphis, | 95 |
| Liuia? Dant nullas iam tibi bella moras. | |
| Perfida damnatas Germania proicit hastas: | |
| iam pondus dices omen habere meum. | |
| Crede, breuique fides aderit. Geminabit honorem | |
| filius et iunctis ut prius ibit equis. | 100 |
| Prome quod inicias umeris uictoribus ostrum: | |
| ipsa potest solitum nosse corona caput. | |
| Scuta sed et galeae gemmis radientur et auro | |
| stentque super uinctos trunca tropaea uiros. | |
| Oppida turritis cingantur eburnea muris | 105 |
| fictaque res uero more putetur agi. | |
| Squalidus inmissos fracta sub harundine crines | |
| Rhenus et infectas sanguine portet aquas. | |
| Barbara iam capti poscunt insignia reges | |
| textaque fortuna diuitiora sua | 110 |
| < . . . . . . . . . . . . . . . . . | |
| . . . . . . . . . . . . . > | |
| et quae praeterea uirtus inuicta tuorum | |
| saepe parata tibi saepe paranda facit. | |
| Di, quorum monitu sumus euentura locuti, | 115 |
| uerba, precor, celeri nostra probate fide. |